pulchre forme, bone dispositionis, formosorum oculorum, habens
in barba signum unum; fuit subtilium verborum, diligens semper
secedere ad desertum et, ut vox sua quam aliquociens exaltabat
locum eius non patefaceret, quasi duo miliaria iuxta desertum
erat inhabitans. Et predicavit hominibus dicens: gracias agite
Deo propter bona sua et misericordiam suam et quia omnibus
benefacit equaliter, ita ut nec potentes, sua potencia, salutem
magis quam debiles consequantur; similiter propter sensus quos
omnes habent ab eo. Non cogitetis in eo quod necesse est,
sed in eo quod convenit. Quid enim confert vobis aurum et
argentum, et cuius proprietatis sunt? Et qualiter ea diligitis?
Deus enim ordinavit quod nobis sufficiat in isto mundo et in
alio; et illud est sapiencia et timor ipsius, que sunt claves bonitatis;
propter quod lucrari omittetis quod inter vos efficit odium
et inimicitiam. Si enim sciretis quam vile est quod apreciamini,
pocius odiretis. Sequamini dilectionem que provenit a proprietate
forme, et non sequamini multum comestiones et potationes
que sunt a proprietate materie; conemini forme assimilari
et non materie, que forma perficitur. Et bene dixit Homerus
materiam attribui femine et formam mari. Rectificate animas
vestras, et rectificare alios studete; quod si non feceritis,
damnabitis vos ipsos. Dico vobis in veritate quod ylaris existo
eo quod aurum et argentum abhorrui; maiorem nunc habeo delectationem
quam habebam quando congregabam divicias, quia
tunc augmentabantur mei cogitatus, et nunc mea crescit alacritas
in sapienciam acquirendo. Et signum quod in auro et argento
non sit bonum aliquod est quod invenimus in aliquis terrarum
modicum ossis eborei emi pro auro multo, et alicubi pro ere,
aut vitro, vel aliis rebus; quod si esset bonum per se eligeretur
|
|