Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 86


ingressa, primum Gallogreci, postea vero Galatae appellata sunt. Et hi sunt
quibus doctor gentium scripsit epistolam Paulus. Centum milia quoque Gallorum, quae
in Italia remanserunt, Ticinum Mediolanumque, Bergamum Brixiamque construentes,
Cisalpinae Galliae regioni nomen dederunt. Istique sunt Galli Senones, qui olim urbem
Romuleam invaserunt. Sicut enim dicimus Galliam Transalpinam, quae ultra Alpes
habetur, sic Galliam Cisalpinam hac parte, quae infra Alpes est, vocitamus.
24. Italia quoque, quae has provincias continet, ab Italo Siculorum duce,
qui eam antiquitus invasit, nomen accepit. Sive ob hoc Italia dicitur, quia magni in
ea boves, hoc est itali, habentur. Ab eo namque quod est italus per diminutionem,
licet una littera addita altera immutata vitulus, appellatur. Italia etiam Ausonia
dicitur ab Ausono, Ulixis filio. Primitus tamen Beneventana regio hoc nomine appellata
est; postea vero tota sic coepit Italia vocitari. Dicitur quoque etiam Latium
Italia, pro eo quod Saturnus Iovem, suum filium, fugiens, intra eam invenisset latebram.
– Igitur postquam de Italiae provinciis vel ipsius nomine, intra quam res gestas describimus,
sufficienter est dictum, nunc ad historiae ordinem redeamus.
25. Alboin igitur Liguriam introiens, indictione ingrediente tertia, tertio Nonas
septembris, sub temporibus Honorati archiepiscopi Mediolanum ingressus est. Dehinc
universas Liguriae civitates, praeter has quae in litore maris sunt positae, cepit. Honoratus
vero archiepiscopus Mediolanum deserens, ad Genuensem urbem confugit. Paulus
quoque patriarcha annis duodecim sacerdotium gerens, ab hac luce subtractus est
regendamque ecclesiam Probino reliquit.
26. Ticinensis eo tempore civitas ultra tres annos obsidionem perferens, se fortiter
continuit, Langobardorum exercitu non procul iuxta ea ab occidentali parte residente.
Interim Alboin, eiectis militibus, invasit omnia usque ad Tusciam, praeter
Romam et Ravennam vel aliqua castra quae erant in maris litore constituta. Nec
erat tunc virtus Romanis, ut resistere possint, quia et pestilentia, quae sub Narsete

Torna all'inizio