Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De bono comuni

Pag 124


viribus procurabat, ipsum profecto ad hoc compellente ordine caritatis.
De ipso namque Onia scriptum est, II Mach . ultimo, ipsum fuisse «virum
bonum et benignum, verecundum visu et modestum moribus et eloquio
decorum et qui a puero in virtutibus exercitatus sit». Item Eccli . 4[,33]
dicitur «Usque ad mortem certa pro iustitia», per quam scilicet bonum
comune multitudinis, quod est pax, acquiritur et conservatur, iuxta illud
Ysa . 32[,17] «Erit opus iustitie pax». Item I o. 11[,50] dixit ille
Cayphas licet malus, compellente caritate increata spiritu veritatis, «Expedit
vobis ut unus moriatur homo pro populo et non tota gens pereat». Item
I Cor . 13[,5] dicitur: «Caritas non querit que sua sunt»; quod quidem
beatus Augustinus exponens in Regula dicit sic esse intelligendum quia
«caritas comunia propriis anteponit», subdens: «Unde quanto magis
comunia quam propria vestra curaveritis tanto magis vos proficere noveritis».
Item Boetius dicit: «Omne bonum in comune deductum pulcrius
elucescit».
Et de hiis ad presens sufficiat.
2. Idem probatur auctoritate infidelium
Secundo idem apparet auctoritate infidelium. Dicit enim Philosophus
in I Ethicorum «Si enim est idem bonum uni et civitati, maiusque et
perfectius quod civitatis videtur suscipere et salvare; amabile quidem
enim et uni soli, melius vero et divinius genti et civitatibus» scilicet
multis. Quasi dicat: Quanto bonum est comunius tanto est magis amandum,
scilicet bonum civitatis magis quam bonum unius civis et bonum provincie
que multas continet civitates magis quam bonum unius civitatis. Unde et
per consequens bonum regni magis amandum est quam bonum unius
provincie et bonum universalis ecclesie magis quam bonum unius regni.
Et in IX dicit: «Verum enim - scilicet est - quod de studioso - scilicet

Torna all'inizio