Bichilinus de Spelo: Pomerium rethorice

Pag 16


caros, vel eciam in ipsis epistolis amatorum, unde quedam domina,
amatori suo scribens, hoc tantummodo dixit: Veni. Pocius enim,
si nichil intendatur petere, ex narracione tantum constabit epistola, et
semper intelligenda sunt, salutacione premissa. Nam, absque salutacione,
in communi cursu scribendi epistola non erit: quod si contingat
in casibus per accidens, contingit raro.
 
2. Quod salutacio necessario in epistola debet poni
 
Cum epistola, ut in sua diccione patuit, sit libellus transmissus
inter absentes, manifestum est quod ad hoc, ut persone scribencium
essent note, salutacio fuit evidenti necessitate inventa. Si enim, epistolam
componentes, incepimus solummodo: Noveritis tenore presencium
quod, etc., nesciretur a quo essent verba prolata, vel cui
directa, et nuncius posset in presentando errare. Et sic saltem oportuisset
dicere: Tibi Petro ego Johannes notifico per presentes. Tali
ergo manifestacione personarum superaddita, fuit salutacio non indigne.
Nam, et si penitus ignoti, cum sibi occurrunt obviam, se salutant,
multo pocius consanguinitate vel amicicia vel qualicumque noticia
iuncti debent, cum se litteris visitant, salutare. Diffinitur ergo a me
salutacio tali modo.
3. Quid sit salutacio
Salutacio est epistola titulos mittentis et recipientis, personas,
status, dignitates et nomina sub recontestificativa pollicitacione notificans,
et dicitur salutacio quasi salutis adoptacio: illos enim, quos
sospites esse cupimus, salutamus.
 
4. Quod in salutacione non ponatur diccio prime vel secunde persone
 
Circa regulas salutacionum, primo notandum quod in ipsis non
consuevit poni diccio persone prime vel secunde. Et consuetudo, ut
imaginor, potuit esse talis. Cum epistola sit quasi nuncia et mediatrix
inter mittentem et recipientem, representando personam mittentis
ante presenciam recipientis, more mediatorum, prius incipit ipsa loqui
et, salutando recipientem ex parte mittentis, mencionem facit in persona
tercia de utroque. Deinde vero in persona mittentis ad recipientem
fatur tamquam cum persona prima loquitur ad secundam. Ista
tamen non videtur ideo necessario cogens, et qui volunt aliquando
servare, servant. Unde prelati Curie Romane nonnumquam consueverunt
dicere sic: Tali capellano nostro salutem. Pocius quidem posset
quam aliquid aliud usus talis ab antiquo servatus hanc regulam
roborare.

Torna all'inizio