Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 405

Tomus I


et rerum, ut nullus scholaris legendi
caussa exire audeat [extra regnum, nec infra
regnum aliquis] addiscere audeat
alibi vel docere: et qui de regno sunt, extra
regnum in scholis sub poena praedicta
eorum parentibus injungatis, ut usque ad festum
S. Michaelis num proximo revertantur.
Conditiones autem, quas scholaribus concedimus,
erunt istae: In primis, quod in civitate
praedicta doctores et magistri erunt in qualibet
facultate. Scholares autem, undecunque venerint,
secure veniant morando, stando,
et redeundo, tam in personis quam in rebus
nullam sentientes in aliquo laesionem. Hospitium
quod melius in civitate fuerit scholaribus
locabitur, pro duarum unciarum auri annua
pensione; nec ultra extimatio ejus ascendet. Infra
praedictam autem summam, et usque ad
illam, omnia hospitia extimatione duorum
civium et duorum scholarium locabuntur.
Mutuum fiet scholaribus ab illis, qui
ad haec fuerint ordinati secundum quod eis necesse
fuerit, datis libris in pignore et
praecario restitutis, receptis a scholaribus fidejussoribus
pro eisdem. Scholaris vero qui mutuum
recipiet, jurabit quod de terra aliquatenus
non recedet donec praecaria restituet,
vel mutuum ab eo fuerit exolutum,
vel alias satisfactum fuerit creditori.

Torna all'inizio