'licet' ad adversativum, 'ut' ad similitudinarium, 'si' ad conditionale, 'quia' vero ad causale, 'quando' ad temporale, 'solutum' ad generale.
35. (1) QUALE DEBEAT EXORDIUM ESSE ET DE SEPTEM VITIIS EXORDIORUM .
(2) Exordium autem debet habere sententiarum et gravitatis plurimum sed splendoris et festivitatis et concinitudinis minimum ne suspicio innascatur que orationi fidem et auctoritatem adimit oratori.
(3) Vitia vero exordiorum sunt septem, scilicet vulgare, commune, commutabile, longum, separatum, translatum et contra precepta.
(4) Vulgare est quod pluribus causis accommodari posse videtur, ut si diceret idiota: 'Iniquum est hominem accusare'. Hoc enim potest ad omicidam et furem trahi. (5) Commune dicitur quo nichilominus adversarius uti potest, hoc modo: 'Audiatis, queso, quia foveo bonam causam'. (6) Commutabile dicitur quod potest adversarius leviter in contrarium commutare ut si <dixerim>: 'Audite me intuitu patris mei qui vobis servivit'
|
|