Quod uestre quidem domus reuerenda propago ab
atauis digne nitens et fulgens imperio uoluit atque sategit
operari. ceterum regno uestra nunc sub dicione
posito iuste ac misericorditer uos decet moderari, ut
utrumque tempus bellorum et pacis iure possit gubernari.
Ad uestre igitur magnitudinis pedes recurrentes de
N comite nostram terram inquietante ferro et igne populante
reclamamus, uestramque misericordiam et dignitatis
iusticiam deprecamur, quatenus nostre terre misereamini,
et illius iniquitatis uestros fideles ulciscamini.
Condicionalis.
Si causam qua ciuitates sunt condite ciues memorie
tenerent, equabilius atque constancius humane res sese
haberent. est enim ciuitas plurium ad iure uiuendum
hominum congregatio, ut quod prius faciebat uel rerum
uiolenta ablatio seu personarum iniqua dampnatio hoc postea
faceret uel dimitteret omnibus par et ordinata ratio.
quod si ratione non uiuitur, bonum ciuitatum principium
non recolitur.
Decet ergo ciues cum ciuibus concorditer uiuere, et
alterum alteri iusticiam extendere, tyrannorum quoque
uim ui et ratione repellere.
|
|