Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 56


unde si habet virtutem ut sit in omni tempore, in omni tempore est: et ita,
si ponatur aliquando non esse, sequitur quod simul sit et non sit. Ergo nullum
incorruptibile est quandoque ens et quandoque non ens. Sed omne generabile
est huiusmodi. Ergo etc.. Et haec est ratio Philosophi in 1 de Cael. et Mund.
4. Praeterea, omne quod alicubi est ubi prius nihil erat, est in eo quod prius fuit
vacuum: quia vacuum est in quo potest esse corpus, cum nihil sit ibi. Sed si est
mundus factus ex nihilo; ubi nunc est mundus, prius nihil erat. Ergo ante mundum
fuit vacuum. Sed vacuum esse est impossibile, ut probatur in 4 Physic.,
et ut multa experimenta sensitiva demonstrant
n multis ingeniis quae per hoc fiunt quod natura non patitur vacuum. Ergo
impossibile est mundum incepisse. Et haec ratio est Commentatoris in 3 Cael.
et Mund..
5. Idem potest argui ex parte temporis sic. Omne quod est semper in principio et
fine sui, semper fuit et semper erit: quia post principium est aliquid, et ante
finem. Sed tempus semper est in eo quod est principium temporis et finis; quia
nihil est temporis nisi nunc, cuius definitio est quod sit finis praeteriti, et principium
futuri. Ergo videtur quod semper fuit tempus, et semper erit; et ita motus,
et mobile, et totus mundus. Et haec est ratio Philosophi in 8 Physic..
6. Praeterea, omne id quod nunquam potest demonstrari ut stans, sed semper ut
fluens, habet aliquid ante se a quo fluit. Sed nunc non potest demonstrari ut
stans, sicut punctus, sed semper ut fluens; quia ratio tota temporis est in fluxu
et successione. Ergo oportet ante quodlibet nunc ponere aliud nunc: ergo
impossibile est imaginari tempus habuisse primum nunc: ergo tempus semper
fuit, et ita ut prius. Et haec est ratio Commentatoris ibidem.
7. Praeterea, creator mundi aut praecedit mundum tantum natura, aut etiam
duratione. Si natura tantum, sicut causa effectum; ergo quandocumque fuit
creator, fuit creatura; et ita mundus ab aeterno. Si autem duratione; prius
autem et posterius in duratione causat rationem temporis: ergo ante totum
mundum fuit tempus: et hoc est impossibile; quia tempus est accidens motus,
nec est sine motu. Ergo impossibile est mundum non semper fuisse.Et haec est
ratio Avicennae in sua Metaph..
8. Idem potest ostendi ex parte motus. Impossibile enim est novam relationem
esse inter aliqua nisi aliqua mutatione facta circa alterum eorum; sicut patet in
qualitate; non enim aliqua fiunt de novo aequalia, nisi altero extremorum augmentato
vel diminuto. Sed omnis motus importat relationem moventis ad
motum, quae relative opponuntur. Ergo impossibile est motum esse novum, nisi
praecedat aliqua mutatio vel in movente vel in moto: sicut quod unum approximetur
ad alterum, vel aliquid aliud huiusmodi. Ergo ante omnem motum est
motus; et sic motus est ab aeterno, et mobile, et mundus. Et haec est ratio
Philosophi, in 8 Physic..

Torna all'inizio