Gotifredus Viterbiensis: Pantheon

Pag 131


(109) De Barnaba apostolo, origo et vita et finis eius.
(110) De Thymotheo apostolo, discipulo Pauli, origo et vita et finis eius.
(111) De Tito, discipulo Pauli, origo et vita et finis eius.
Codices B.
IN NOMINE DEI ETERNI. ANNO DOMINICE
INCARNATIONIS 1185. INCIPIT LIBER
UNlVERSALIS COMPOSITUS A MAGISTRO
GOTTIFREDO BITERBIENSE AD
DOMINUM GREGORIUM PAPAM VIII. ANNO
DOMINI
1184.
Domino et patri suo Gregorio summo pontifici
et glorioso Henrico regi Romanorum VI.
Gotifredus eorum clericus
iustitiam diligere,
sapientiam querere, et in Domino imperare.
Cum maiestatis vestrae culmen inspicio et eius
eminentie considero dignitatem, illud ante
omnia necessarium esse intueor, ut, sicut potestate
noscitur preminere principibus, ita
magis omnibus virtutibus adornetur, tantaque
sit eius disciplina regiminis, ut per eam
vicia corripi et status orbis debeat emendari.
Cuius prerogative gloriam impossibile est
principem sufficienter attingere, qui mundi
cursum et originem et scripturarum docmata
noscitur ignorare. Imperator enim expers philosofie, cum ceteris hominibus rector instituatur,
si fuerit filosophie nescius, errare
sepius quam regnare videtur, quia, dum in
causis rei publice sapientia indiget, cogitur
eam ab aliis semper emendicare. Et ex
hoc aliena potius quam sua cernitur virtute
regnare. Hec sententia primo loco principibus,
deinde omni homini proponenda monstratur,
quia Creator propter hominem cuncta
creavit voluitque omnes homines iusticie disciplinam
cognoscere, quam sola bruta nata
sunt ignorare. Tu igitur, Heinrice rex gloriosissime,
sicut a puericia curasti philosoficis
inherere doctrinis, ita et in posterum, quam
Codices C. D. E.
PROEMIUM SUPER LIBRUM PANTHEON
MAGISTRI GOTIFREDI VITERBIENSIS AD
DOMINUM PAPAM GREGORIUM VIII.
Summo et universali pape Gregorio
VIII., domino et patri suo reverentissimo,
Gotifredus Viterbiensis sacerdos indignus,
[imperialis aule capellanus], se ipsum in
omni obsequio et obedientia subiectissimum.
Dum sacrosancte matris nostre Romane
ecclesie culmen inspicio et eius eminentie
considero maiestatem, illud ante omnia necessarium
esse intueor, ut, sicut ipsa omnibus
noscitur preesse principibus, ita omnes
reges et principes et universe orbis ecclesie
doctrina eius et regimine adornentur et
ab ea, tamquam a fonte iustitie, totius
sapientie regulis instruantur; quia nullum
scripturarum eloquium noscitur esse autenticum,
nisi ab eius sapientie fluminibus sitientibus
propinetur. Quare, si quod ystoriarum
opus nova per aliquem institutione
conficitur, ratio sugerit, ut, antequam in
publicum deveniat, apostolico examini presentetur;
quatinus, si acceptione dignum esse
perpenditur, eius mandato et iudicio approbetur
et ab eo vires auctoritatemque recipiat,
cui terrena et celestia divinitus sunt commissa.
Eapropter, reverentissime pater, hoc
opusculum longo tempore simplicitatis mee
studiis aggregatum et de veteri et novo
testamento atque de omnibus fere ystoriis
in unum volumen sub conpendio redactum,
ad honorem Dei et emendationem seu approbationem
sancte Romane ecclesie, ante
vestrum examen perferre disposui vestre

Torna all'inizio