finem. in quo me minime subscripsi, quia de alio existens monasterio, 
Sanctę Marię monachus non fui, et dimissa abbatia extraneus 
factus sum. 
In hoc stetimus, usque dum imperator venit et coronatus est. 
cui obvius fui Papiam; cumque venissemus Ravennę, imperator 
cum omnibus cogere  me cępit, et maxime prę cunctis domnus 
Odilo abbas, ut reciperem abbatiam. sed non acquievi usque 
Romam ad sinodum. prędictus autem imperator ex quo Ravennam 
venit, pręcepit cunctis abbatibus et episcopis, ut scriberent 
res perditas suarum ęcclesiarum, qualiter et quando perdiderint 
vel a quibus detinerentur. quod et ego feci. deinde venimus 
ante pręsentiam imperatoris et pape coram iudicibus romanis, et 
enarravi omnia, qualiter scripta sunt hic. inter alia vero protuli, 
quod a nullo abbate haberent scriptum de prędicto castello, 
nisi ab ipso Guidone, qui donum ab imperatore non habuit nec 
pręceptum. tunc ab imperatore iudices interrogati, uno ore dixerunt: 
« Episcopus aut abbas qui pertinet palatio imperiali vel 
pontificali, nullo modo valet facere scripta, nisi prius ab ipsis 
donum acquirat ». deinde dixit imperator: « Domne papa, 
date michi vestros milites, qui cum meis vadant, ut capiant mei 
monasterii castella ». subito autem orta est seditio inter Romanos 
et Teutonicos, quę die sequenti sedatur. timebat vero 
prędictus Iohannes, ne a papa caperetur consensu imperatoris, 
quia mentitus fuerat de Penestrino monte, nolens illum reddere 
sicut promiserat. et suasi imperatori ut ad locum securum sineret 
illum abire. qui reverti permisit cum tali tenore, ut die 
tertia rediret ipse aut eius frater, et legem aut convenientiam faceret. 
sed die tertio ut promiserat non est reversus. tunc consensu 
predicti pape et cunctorum iudicum consilio reinvestivit me 
imperator de ambobus prędictis castellis cum suis pertinentiis, et
  |  
  |