Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 469


sic tyrannis est pessima: cuius causa est (ut ibi dicitur)
quia tyrannis plurimum distat a politia, idest a communi
bono. Secunda via ad investigandum hoc idem, sumitur
ex eo quod tale dominium maxime est naturale.
Nam illa est naturalis operatio erga aliquid, quando sic
agitur ut est aptum natum agi: quare tunc regnum naturaliter
agitur, quando homines existentes in ipso sic reguntur
ut sunt apti nati regi: homo autem quia libero arbitrio
et ratione participat, tunc naturaliter regitur et
ut est aptus natus regi, quando voluntarie servit et libere
obedit: quare quanto dominium aliquorum magis est
involontarium, magis debet dici in naturale: tyrannis
igitur est pessima, quia maxime est involuntaria, et maxime
contra naturam, eo quod sit maxime subditorum
afflictiva. Hanc autem rationem tangit Philosophus in
eodem 4. Politicorum ubi ait, tyrannidem esse pessimum
principatum, quia nullus liberorum voluntarie sustinet
principatum talem. Tertia via sumitur ex eo quod talis
principatus est efficacissimus ad nocendum. Nam
sicut principatus regis eo quod sit maxime unitus, est
efficacissimus ad proficiendum: sic tyrannis efficacissima
ad nocendum. Monarchia enim quia ibi dominatur
unus, et est ibi virtus unita, ideo vel est optima,
vel est pessima: nam si monarchia habet intentionem
rectam, tunc est rex et est optimus principatus: quia
propter unitatem virtutes potest multa bona efficere: si
vero monarchia habet intentionem perversam, tunc est
tyrannus et est pessimus, quia propter suam unitam
potentiam potest multa mala efficere. Hanc autem rationem
tangit Philosophus quinto Politicorum ubi ait,
tyrannidem esse oligarchiam extremam idest pessimam:
quia est maxime nociva subditis. Quarta via
sumitur ex eo quod per tale dominium impediuntur
maxima bona ipsorum civium. Tyrannus enim non solum
procurat mala eorum qui sunt in regno, sed etiam satagit

Torna all'inizio