Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 72


3. Praeterea, constat quod malum per experientiam Deus scire non potest. Sed
scientia boni et mali intelligitur de malo per experientiam, quae prius erat per
cognitionem tantum. Ergo videtur quod ex hoc quod appetiit scientiam boni et
mali, Dei similitudinem non affectavit.
4. Praeterea, Philosophus dicit 10 Ethic., quod debemus nos in divina trahere
quantum possumus: quia ipse nobis divina non invidet, ut quidam poeta mentiebatur.
Dionysius autem et Augustinus dicunt
quod ad Deum acceditur non loco sed similitudine. Cum ergo ad ipsum accedere
debeamus, ut in Psal. 33, 6 dicitur: «Accedite ad eum, et illuminamini»,
videtur quod non peccavit in hoc quod Dei similitudinem appetiit.
5. Praeterea, nullus peccat in appetendo illud quod naturaliter desiderat. Sed
omnes homines, ut Philosophus dicit, natura desiderant
scire. Cum ergo non appetiit divinam similitudinem nisi in scientia, ut verba
serpentis ostendunt, videtur, quod in appetendo Dei similitudinem non peccavit.
SED CONTRA est quod in littera dicitur per Augustinum: «Qui
perverse vult esse sicut Deus, perverse vult esse similis Deo, ut diabolus et
homo». Hoc etiam videtur ex improperio Dei, quod Genes. 3, 22 ponitur: «Ecce
Adam quasi unus ex nobis factus est».
Solutio
Respondeo dicendum, quod homo quantum ad aliquid appetiit esse sicut Deus:
quantum vero ad aliquid non. Si enim «sicut» dicat aequalitatem in aliqua perfectione,
sic homo noluit quod ipse haberet tantam scientiam vel potentiam vel
bonitatem quantam habet Deus: quia hoc ipsum impossibile et incogitabile est:
sed quantum ad aliquem modum habendi voluit Deo parificari tam homo quam
diabolus, ut scilicet uterque haberet perfectionem sibi datam, sicut habet Deus
secundum aliquem modum; sed differenter: quia superbus Angelus appetiit
talem aequalitatem in potestate, sed homo in scientia. Cuius ratio est, quia primus
Angelus inter alias creaturas excellentior erat; unde quodammodo ex ordine
suae naturae influentiam super alias creaturas habebat. Voluit ergo dignitati
suae naturae innixus, ut ipse principium quoddam creaturarum sequentium
existeret et gubernationis et causalitatis cuiusdam modi, tamen sub primo principio
a quo suam potentiam recognoscebat, sed hoc secundum dignitatem naturae
suae adipisci praesumebat, non ex divino munere superaddito.
Homo vero qui creaturis inferioribus superpositus erat, ut eas regeret, et eis
uteretur, non tam per potentiam quam per prudentiam, hoc modo appetiit ut per
naturae suae conditionem et ligni prohibiti edulium tantam scientiae plenitudinem
consequeretur ut ex lumine propriae rationis (quod tamen a Deo sibi collatum
esse credebat) et seipsum regeret in omnibus, et inferiora sibi subiecta.

Torna all'inizio