Otto Morena et continuatores: Historia Frederici I

Pag 183


illis de Forlivio atque Forpopulo multas pecunias exegit.
Ibique etiam circumquaque usque ad quadragesimam et
postea etiam per totam quadragesimam tempus protraxit
et in illis partibus fere usque ad festivitatem sancti Petri cum
suo exercitu permansit. Deinde ad civitatem Anchone perveniens
ibique cum ipsis civibus, quia eam capere volebat,
prelium commiscens: cives ipsi tamen, quia civitas ipsa natura
fortis erat, tum etiam quia menibus bene munita fuerat, ipsam
civitatem viriliter defenderunt. Sed tamen, ut in preliis sepe
accidere solet, quam pluribus ex eis mortuis ac vulneratis
multisque etiam captis secum fedus de magna pecunia ei
tribuenda inierunt atque obsides quindecim pro solvenda ipsa
pecunia imperatori tradiderunt. Sed eum imperator fere per
tres hebdomadas Anconam obsedisset multaque etiam
propugnacula ad ipsam civitatem capiendam necessaria ibi
fabricari fecisset, tandem federe cum ipsis inito discessit ac
versus Romam ire incepit.

1



5




10




15

Torna all'inizio