Gnarigavit apud Livium significat narravit. Gnarivisse narrasse.
Gaia Caecilia appellata est, ut Romam venit, quae antea
Tanaquil vocitata erat, uxor Tarquinii Prisci regis Romanorum,
quae tantee probitatis fuit, ut id nomen ominis boni
causa frequentent nubentes, quam summam asseverant lanificam
fuisse.
Gallam bibere ac rugas conducere ventri, cum ait (501)
Lucilius, praemonet, parsimonia esse utendum, neque gulae
indulgendum, ventremque coartandum.
Gaulus genus navigii paene rotundum.
Galbeum ornamenti genus.
Gestit, qui subita felicitate exhilaratus nimio corporis motu
praeter consuetudinem exultat.
Gneus et corporis insigne et praenomen a generando dicta
esse, et ea ipsa ex Graeco gignesthai, apparet.
Ganeum antiqui locum abditum ac velut sub terra dixerunt.
Terentius (Ad. 359): “Ubi illum quaeram? credo abductum
in ganeum.”
Galearia a galearum similitudine dicta.
Gnitor et gnixus a gen[er]ibus prisci dixerunt.
Gnotu, cognitu.
Gravastellus, senior. Plautus (Epid. 620): « Qui est gravastellus,
qui advenit?” Ut puto, gravastellus a gravitate
dictus.
Gramiae oculorum sunt vitia, quas alii glamas vocant.
|
|