qui bis eum percussit ex eo clam; tercio vero dure a
tergo capitis et talem miser vindictam luit. Expergefactus aspexit
et cit servos ut eum vindicent ab illatore mortis. Qui venientes
illuc atque illuc aspicientes, neminem viderunt. Ipse vero
eger aspexit viditque illum introeuntem per rimulam hostiorum
in absidam. Cognovit ilico miser mala, quę egerat et quis esset
qui eum interemisset. Enimvero die tercio funditus vitam
amisit.
<XXXIX>. Ipsemet domnus Gezo, quem supra nominavimus,
plenus dierum iam convalescerat bona etate, pre nimiaque senectute
peciit sibi adiutorem et protectorem monachum fidelem,
nomine Gotefredum et adeo mansuetus, ut mansuetior illo invenire
non quiret.
<XL>. Tantum iste vir timidus fuit et mansuetus, ut diceres
quia nec prospera nec adversa eum conturbare quirent. Pacien-
cia vero gratia ita plenus fuit, ut numquam irasci videretur.
<XLI>. Contigit hoc quod narrare volumus in sollempnitate
clari apostoli Petri, quę maxima habetur in cunctis nostris monasteriis.
Casu accidit, ut quidam monachus superbia diaboli tumidus,
non timuit quin extenderet manum suam et virum per
omnia dignum feriret. At ille non solum pacifice pertulit, verum
etiam aliam faciem cessit, non immemor precepti Domini: «Qui
te percusserit in unam maxillam, prebe ei et aliam». Mox vero
ille punitus, luit culpam in penam tumoris. Extemplo vero tumefactum
brachium illius liberari non potuit quoad usque ipse
domnus Gotefredus non cęlebravit sacrificium pro eo.
|
|