Quaestiuncula III
1. Ulterius. VIDETUR etiam quod Christus sit filius adoptivus. Quia Hilarius,
dicit: «Potestatis dignitas non amittitur dum carnis humilitas
adoptatur»; et loquitur de humanitate Christi. Ergo Christus,
secundum quod homo, est filius adoptivus.
2. Praeterea, non videtur sequi aliquod inconveniens, si dicamus Christum
filium adoptivum: neque enim sequitur quod fuerit filius irae, neque aliquando
fuerit non filius: quia Angeli nunquam filii irae fuerunt, et tamen dicuntur filii
adoptivi. Ergo nihil prohibet Christum dicere filium adoptivum.
3. Praeterea, maior est dignitas filii adoptivi quam servi. Sed Christus, secundum
quod homo, dicitur servus, ut patet Philip. 2. Ergo multo fortius potest dici
filius adoptivus.
4. Praeterea, per inhabitationem Spiritus Sancti homo efficitur filius adoptivus.
Sed super Christum requievit Spiritus Sanctus, ut dicitur Isai. 11. Ergo ipse
debet dici filius adoptivus.
5. Praeterea, Augustinus, dicit: «Ea gratia fit
ab initio fidei suae homo quicumque christianus qua gratia ille homo ab initio
suo factus est Christus». Sed quicumque homo fit ab initio Christianus fit per
gratiam adoptionis. Ergo et ille homo factus est Christus per gratiam adoptionis,
et ita est filius adoptivus.
SED CONTRA, super illo Rom. 1: «Qui praedestinatus est Filius Dei in virtute,
dicit Ambrosius: volvi et revolvi Scripturas: Christum nunquam filium
adoptivum inveni». Ergo non est dicendus filius adoptivus.
Praeterea, adoptare totius Trinitatis est. Si ergo Christus esset filius adoptivus,
esset filius Trinitatis, quod esse non potest, ut supra, dist. 4, dictum est.
Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum, ad primam quaestionem, quod sicut supra, dist. 8, dictum
est, de ratione filiationis est ut filius producatur in similitudinem speciei ipsius
generantis. Homo autem inquantum per creationem producitur in participationem
intellectus, producitur quasi in similitudinem speciei ipsius Dei: quia ultimum
eorum secundum quae natura creata participat similitudinem naturae
increatae, est intellectualitas; et ideo sola rationalis creatura dicitur ad imaginem,
ut in 2 lib., dist. 16, dictum est, unde sola rationalis creatura per creationem
filiationis nomen adipiscitur. Sed adoptio, ut dictum est, requirit ut adoptato
ius acquiratur in hereditatem adoptantis. Hereditas autem ipsius Dei est ipsa
sua beatitudo, cuius non est capax nisi rationalis creatura: nec ipsi acquiritur
ex ipsa creatione; sed ex dono Spiritus Sancti, ut dictum est. Et ideo patet quod
creatio irrationalibus creaturis nec adoptionem nec filiationem dat; creaturae
autem rationali dat quidem filiationem, sed non adoptionem.
|
|