| Dividicula  antiqui dicebant, quae nunc sunt castella. ex quibus
 a rivo communi aquam quisque in suum fundum ducit.
 Defriu  dicebant antiqui, ut deamare, deperire, significantes,
 omuem fructum percipere.
 Dividiam  discordiam.
 Deversus  dicebant deorsum versus.
 Deinceps,  qui deinde coepit, ut princeps, qui primum coepit.
 Deus  dictus, quod ei nihil desit, vel quia omnia commoda
 hominibus dat; sive a Graeco deos, quod significat metum,
 eo quod hominibus metus sit. Sed magis constat, id vocabulum
 ex Graeco esse dictum, aspiratione dempta, qui mos
 antiquis nostris frequens erat.
 Dium  antiqui ex Graeco appellabant ut a deo ortum et diurnum
 sub caelo lumen, apo tou Dios. Unde adhuc suh diu
 fieri dicimus, quod non sit sub tecto, et interdiu, cui contrarium
 est noctu.
 Devitare  valde vitare.
 Demagis  pro minus dicebant antiqui.
 Denariae  caerimoniae dicebantur et tricenariae, quibus sacra
 adituris decem continuis diebus, vel triginta certis quibusdam rebus
 carendum erat.
 Decrepitus  est desperatus crepera iam vita, ut crepusculum
 extremum diei tempus. Sive decrepitus dictus, quia propter
 senectutem nec movere se, nec ullum facere potest crepitum.
 Decimanus  appellatur limes, qui fit ab ortu solis ad occasum;
 alter ex transverso currens appellatur cardo.
 Decumana ova  dicuntur et decumcmi fluctus, quia sunt
 magna. Nam et ovum decimum maius nascitur, et fluctus
 decimus fieri maximus dicitur.
 | 
 |