18.  In plures . Plures dicit, non ad numerum,  
sed quia in vitiis plures. Adam enim per originale  
dedit mortem, Christus vero de actualibus et originalibus  
liberavit. 
19. AUGUST. ( ibid. , cap. 15.)  Et non sicut per  
unum . Ab Adam,  in quo omnes peccavimus , non  
omnia nostra peccata, sed tantum originale traduximus.  
A Christo vero, in quo omnes justificamur,  
non illius tantum originalis, sed etiam caeterorum  
quae ipsi addidimus remissionem consequimur. Ideo 
non sicut per unum peccantem, ita et donum. Nam  
judicium quod [ al. , quidem] ex uno delicto (si non  
remittatur) id est originali, in condemnationem jam  
potest ducere. Gratia vero ex multis delictis remissis,  
hoc est, non solum originali, verum etiam  
omnibus caeteris, ad justificationem perducit. 
20. LANFR.  Et non sicut . Aliter: etsi sicut peccatum, 
ita et donum, id est, utraque paria non sunt. 
21.  Gratia autem ex multis . Ordo est: Gratia  
autem in justificationem ex multis delictis. 
22. AUGUST. ( ibid. )  Abundantiam gratiae . Quid est  
autem abundantiam gratiae et justificationis et justitiae  
accipiunt, nisi quod non eis tantum peccatum  
in quo omnes peccaverunt, sed etiam quod addiderunt,  
gratia remissionis datur? 
23.  In vita regnabunt . Et quid est, multo magis  
in vita regnabunt; cum mortis regnum multo plures  
in aeternam poenam trahat? Nisi intelligamus eos in  
ipsis [ al. , eos ipsos] in utroque dici, qui transeunt  
ab Adam ad Christum, id est a morte ad vitam,  
quia in vita aeterna sine fine regnabunt, magis quam  
in eis mors temporaliter et cum fine regnabit [ al. ,  
regnavit]. 
24. LANFR.  Per unius justitiam . Per justitiam et  
obedientiam Christi, vita omnium credentium justificata  
est. Quia inde factus est hostia acceptabilis  
Deo pro peccatis omnium, quia justus et immaculatus  
sine peccato, et obediens fuit usque ad  
mortem. 
25.  Sicut enim . Comprobatio et expositio superioris 
versus: omnis enim inobedientia, si tantum  
mala est, delictum; et omnis obedientia, si tantum  
bona est, justitia.
  |  
  |