stianos, qui papae Eugenio suggesserunt, quod Proculus, episcopus 
Interamnensis, ante solis ortum Missam celebrans, repente post eucharistiam 
sumit cibum, infirmitatem ac stomachi debilitatem, 
quam sanctus ex longe ante habitis afflictionibus patiebatur, omnino 
tacentes. His auditis, papa commotus animo, iussit cubiculariis 
suis, ut celerius euntes, eum ad se ligatis post tergum manibus 
ducerent. Sed cubicularii cum peruenissent ad eum, remissius 
eum affati sunt, dicentes: «Carissime Procule, domnus papa mittit, 
ut nobiscum uenias, et ante conspectum eius assistens ad interrogata 
respondeas». 40 Sed cum iam esset sero, iter distulerunt ad mane. 
Dei autem famulus surrexit media nocte, et Missas celebrauit, 
et sumpta eucharistia, rogauit papae nuntios, ut secum ederent: cui 
assentire noluerunt. Cum uero iter agerent, contigit, ut sodales 
eius ex calore solis sitibundo pectore anhelarent. Quibus cum 
multum episcopus condoleret, uidit ceruam cum hinnulo suo iter 
carpere; cui in nomine Domini imperauit, ut staret; quae mox stetit 
ad eius imperium: quam uir Dei mulgens, sociis potum dedit. 
Nuntii uero papae intuentes prodigium, humo tenus se prostrauerunt 
ad eius uestigia, ueniam postulantes. 
Dominus autem uolens magnificare sanctum suum, misit angelum 
suum in uisu noctis, dicentem papae: «Dimitte seruum 
meum Proculum, episcopum Interamnensem, et quae ab eo facta 
sunt, recte et non sine causa, cum Domino intellige operata». 
Tunc presul, ex uisione perterritus, misit ex latere suo honorabiles 
nuntios, ut ubicumque obuiarent sancto, cum magno honore dimitterent 
eum, pro se ueniam postulantes. Cumque intuentes 
eum uellent cum honore dimittere, et ueniam postulare, noluit beatus 
Proculus, dicens se uelle uidere tanti pontificis uultum. 
Tunc ascendentes equos cum gaudio, abeuntes Romam, se 
pontifici presentarunt: qui uidens secum Proculum, cecidit ad pedes 
eius, dicens: «Sancte Dei, sume culpabilem, et ueniam da poscenti, 
pro te ab angelo flagellato!». Cui sanctus: «Noli, Pater, 
sic humiliando te, decus Catholicorum minuere, sed me transgres-
  |  
  |