mari haud longe, anchoris fixis, conspiciuntur. Nostrae autem naves, armamentis exportatis,
minus erant ad exequendum paratae. Comes autem latronem, quinam sint, quave de causa,
vel unde hostes, ne an pacem portantes advenerint, sciscitatum mittit; interminando subjunxit,
si in tanto sui juris vel modicum quid injuriae vel fecissent, vel facere, attentare praesumerent,
nusquam impune a se evadere posse.
Ac dum nil mali adversus ea, quae eius juris erant, sub excusatione et obtestatione legis
suae machinari renuntiantur, sed potius ex edicto regis Thimini, ut infestos piratas a mari,
si invenirentur, propellerent, missos, eius famulatui et, si necesse foret, inservire paratos,
primi cuiusque navis ad amicum colloquium invitantur, ut si vel victu, vel aliis quibuslibet
rebus minus sufficientes essent, eius munificentia supplerentur. Qui dum invitationi assentientes,
foedere suscepto, advenire pararent, aura contraria insurgente, naves cum ipsis per
aequora pulsae, ab intuitu nostrorum protinus sunt avulsae:
Sic quos invitat, boreas accedere vitat;
Et quod promisit dare, ne daret aura recisit.
XVIII. - At comes intentus fuerat quibus ante retentus:
Obsidet et pugnat, castrum pro posse repugnat
Certamen datur; comes huc persistere conatur:
Quamvis cura ligat, tamen hunc res nulla fatigat.
Instat et hortatur, hostes virtute minatur;
Dat, dare promittit: nil non tentando remittit.
Ad quod adhortatur socios, prior esse probatur.
Cum sit certamen, et fratribus esse levamen,
Ante suos fertur, cum posteriore refertur.
Primus ad excubias Othonus alter Elias,
Tertius Arisgotus, Jordanus abinde remotus
Esse recusavit: socios haec ars animavit.
Exiit edictum, liceat ne quaerere victum;
Sic devincuntur, nostri statione fruuntur.
A montis magno prohibentur, abundique stagno.
A nullo subduntur; post addita deminuuntur.
Unde fames crevit, congressus ab hoste quievit:
Decrescit virtus, habet hostis jam prope victus.
Solo securus, quod cingit abundique murus.
Ut det congressum, cavet extra figere gressum.
Deficit ut panis, populus superatur inanis.
Sic comes accitur, castro pro velle potitur;
Arbore sub lauri curvantur moenia Tauri.
Foedere confecto, dolet hostis in hoste recepto;
Sed quamvis doleat, non dissimulando revelat,
Cur doleat nostris, quia laetus erat suus hostis.
Si sic fortuna diversa sit, est tamen una:
Illis sit tristis, gaudens cognoscitur istis.
Sextus erat mensis, quo fervidus eminet ensis.
Piscibus obsedit servente leone recedit.
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|