milia sagittarios Turchos habuit. Dux uero Robertus habuit milites DCC. Alexius itaque
imperator paucis secum assumptis usque Constantinopolim fugiendi moram non habuit. Qui
cum solus imperaret, quoscumque ex imperatorum genere potuit inuenire aut eos lumine priuari
fecit, aut ipsi tirannidem eius euadere cupientes exillum ceperunt. Interea Robbertus
dux cepit Dirrachium ciuitatem et maximam partem regionis illius.
Eodem anno Henricus Alamannorum imperator uenit Romam cum exercitu, obseditque
Gregorium papam, qui excomunicauerat eum, eo quod imperator ipse inuestituram episcopatus
per anulum et uirgam tradebat electis episcopis in ciuitatibus sue potestatis. Dicebat
enim imperator ipse hanc sibi hactenus suisque predecessoribus [imperatoribus] inuestituram a
Romanis pontificibus esse permissam ut episcopali electioni taliter assensum preberet. Gregorius
papa ex preceptione sui mandauit, ut quicumque eidem imperatori iusiurandum fecerat,
nullus ei fidem nisi Romane ecclesie sibique obseruaret ut pariter rex et pontifex ipse
et regni dominaretur et ecclesiam procuraret. Quamobrem ipse imperator una cum clero
et populo Romano Gibertum archiepiscopum Rauenne fecit eligi atque constitui in ordine
summi pontificis, nuncupans eum Clementem. Quo audito dux Robbertus in ultramarinis
partibus sibi rebus ordinatis, dimittens Boamundum fillum suum ut eandem terram custodiret,
ipse cum uxore Apuliam repetiit. Dehinc assumens exercitum una cum filio suo Roggerio
Gregorium papam adiit, hostes eius ab Urbe propulit ac ciuitatem Tyberim obsedit, acriter
eam expugnans, illuc enim magna pars militum imperatoris simul cum falso papa Clemente
|
|