iuuamen impendant. Non ergo defuit petentibus a Grecorum regibus
et ducibus iuuatiua promissio, qui uindictam appetere de commissis
a predicto rege Troyano unanimiter omnes probant.
[Incipit liber quartus de destructione prime Troie per
Iasonem et Herculem. ]
Hercules autem qui ipsius negocii, ut dictum est, totum onus assumpsit,
cupiens ipsius negocii fidelis esse minister et solicitus executor,
uersus Spartem impiger iter accelerat, non quiescans.
Erat enim Spartem quedam prouincia de pertinentiis Romanie regnum
effecta. Et duo reges fratres regnabant in illa, quorum unus Castor
et alius Pollux denominacionibus propriis uocabantur. Hos fratres
dogmatizauerunt poete fuisse filios Iouis, susceptos sibi ex Dampne,
speciosissima mulierum, a qua etiam Helenam finxerunt conceptam,
sororem uidelicet regum ipsorum. In cuius Helene conceptione
testati sunt fabulose poete Iouem in oui similitudine concubuisse
cum predicta Dampne. Vnde quidam: "Iupiter" inquit
"ouo quia Tyndaris exit ab ouo, " vocans Tyndarim ipsam Helenam
a quodam loco dicto Tyndare. "Hunc locum dicunt quidam
esse in Sicilia ex parte septentrionalis plage, in facie Eolicarum
insularum, non longe multum a ciuitate Messana. In quem locum
dicti poete dixerunt Theseum predictam Helenam asportasse,
a patria sua raptam dum adhuc flore uirescit puellari. Vnde Ouidius
in epistola Canace sic improperauit Paridi:
Tyndaris infestis et cetera.
Et subsequenter adiecit:
A iuuene et cupido credatur reddita uirgo? et cetera.
Ad hos igitur fratres reges Castorem et Pollucem accessit Hercules,
|
|