introivit. Cum igitur supervacuum videri debeat et indignum
gemitibus prosequi, quem ad gaudia transisse credimus angelorum, qui
diruptis captivitatis corporee vinculis in libertate spirituum exilivit, quesumus,
karissima filia, et in debito caritatis exigimus ac mandamus, ut,
meroris nube depulsa, siqua forsan adhuc exinde vultum regie serenitatis
obnubilat, proveniens ex promissis et in evum mansura letitie claritas te
circundet. Ita hoc proveniat in consolationis quoque nostre profectum, ut
qui fletum tuum venerit in lacrimando diluere, potius inveniat, unde consolationis
debeat referre solatium, quam auferre. Sic nempe te decet, cui
debet regale robur firmitatis inesse, pro eo quod tuis sensibus virilem concedit
constantiam sublimitas dignitatis, ne, adversitatum congressibus
impedita, cum reliquis mulieribus mollitie feminea sublabaris. Sic quoque
decet amicos, qui sublatos e medio fideliter dilexerunt, hac ab illis diversitate
distincti, qui amicos miserius deflent interdum, quos negligentius
habuerunt et amare quemquam nisi perditum nescientes, tunc demum
exhibent sera sue affectionis indicia, ut dubium an viventem amaverint
non relinquant. Porro etsi superstiti ut modicum super mortuum suum
ploret venerande imperet auctoritas vetustatis, venit tamen sub iubentis
imperio, non tam forsitan plorandi actio, quam modicitas actionis, ut per
hoc, quem ad flendum emollit imbecillitas anime redolentis a multo lacrimarum
profluvio, compescatur. Veteribus sane patribus, ut longis indulgerent
deplorationibus proximorum, non solum suggerebat humanitas,
sed et, quotquot universe carnis debitum exolvebant, regnantis in omnes a
primo parente mortis imperio, nedum secundo Adam triumphante devicte,
ad inferos descendere cogebantur. Nunc vero quando cum Christo in
Deo fideliter morientium vita reponitur in excelsis, sine spei catholice
iniuria, iam non possumus plantum producere super illos. Igitur, carissima
in Christo filia, quotiens memorie stimulo cor tuum aut serenissimi
viri tui pupugerit cari nati acerbus excessus, quicquid hinc meroris infunditur
blanda huiusmodi cogitatio et dulcis abstergat, quia in Christo
vivens multo magis quam prius carissimis parentibus in resurrectionibus
iustorum, Deo dante, feliciter apparebit, et congratulabitur se viam vite
illis erudientibus tenuisse. Propterea, quesumus, ut tu et idem vir tuus,
tam nostris, quam mutuis etiam consolationibus, animos assidue sublevetis,
ne spiritibus vestris nimium insidente merore opprimi vos contingat,
sed potius dum carissimus filius, amare recolitur defuisse, suaviter in mentem
|
|