Matheus Bononinesis: Quaestiones super modos significandi et super gramaticam

Pag 142b


modo dico quod res permanens potest
intelligi sub modo fluentis, non quod
illi modi rei fluentis prius fuerant sensibiliter
in re manente, sed quod intellectus
accepit illos modos rei fluentis a re
fluente, ubi fuerant sensibiliter, et imponit
vel adtribuit rei permanenti imponendo
ipsam ad significandum sub illis
modis. Et ita nihil fuit in intellectu, quod
prius non fuit in sensu, vel in illa re in qua
est in intellectu vel in anima. Et ita res
permanens potest imponi sub modo
fluentis, et res fluens sub modo permanentis.
[de verbo]
 
--
 
< Gloses >
 
< marge gauche, f. 97v, S2 > Duplex est
transitio. Transitio intra et extra. Quedam
verba terminantur intra, quedam per rem
extra ut transitiva. Per rem intra, sicut
sunt absoluta ...
< marge inférieure, f. 97v, S2 > Notandum
quod agere et pati prout uniuntur ... materiali
hoc quod est motus sunt essentiales
et generales in verbo, prout ... sunt distincta
per formam, ita quod agere est per se
 
et passio est per se, et addunt aliquod supra
motum quod < est > terminum ad
quem, sic est actio, et terminum a quo, sic
est passio. Sic sunt verbo modi accidentales.
< marge inférieure, sous la précédente, f.
97v, S2 > notandum quod duplex est motus.
Motus < qui > est (?) in substantia et
motus successivus. Motus in substantia

Torna all'inizio