Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 964


Praeterea, secundum id quod commune est, non attenditur aliquorum differentia.
Sed in virtute generativa homo convenit cum aliis animalibus. Ergo cum in
animalibus perfectis, quibus perfectior est homo, sit generatio per coitum, videtur
quod etiam hominibus talis modus generationis connaturalis sit.
Solutio
Respondeo dicendum, quod ad quamlibet generationem oportet duo concurrere:
scilicet agens quod inducit formam, et patiens quod offert materiam; nec
haec duo in idem reducuntur, cum nihil patiatur vel moveatur a seipso: in omnibus
enim viventibus perfectis in quibus est sexus distinctio, femina se habet ut
patiens et materiam ministrans, et mas se habet ut agens et formam inducens,
ut in 15 de Animalibus dicitur. Unde non poterat compleri
generatio humana nisi per coniunctionem maris et feminae; propter quod
mulier in adiutorium viri facta dicitur, Gen. 2.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod ad perfectionem virginitatis duo concurrunt;
scilicet integritas carnis cum integritate mentis; quorum alterum, scilicet integritas
mentis, honorabilius est, reliquum virginitati essentialius. Dicendum
ergo, quod in omni concubitu solvitur virginitas quantum ad integritatem carnis
etiam in primo statu. Sed integritatem mentis contingit solvi dupliciter: vel
quantum ad habitum; et sic solvitur per illicitum concubitum, qui tollit habitum
castitatis; vel quantum ad actum; et sic in statu post peccatum solvitur etiam
per concubitum matrimonialem, eo quod propter vehementiam delectationis
ratio in ipso actu absorbetur. In primo vero statu, neutro modo integritas mentis
soluta fuisset; sed sola integritas carnis, cui praeponderasset fecunditas
prolis.
Ad secundum dicendum, quod quantitas alicuius potest attendi dupliciter: vel
absolute, vel secundum proportionem. Dicendum ergo, quod absolute loquendo
maior delectatio coitus fuisset in primo statu quam etiam modo sit; sed secundum
proportionem ad rationem, fuisset multo minor: quia ratio in suo actu fortiter
persistens, delectationi penitus dominaretur; et ideo non fuisset superabundans
vel fervens delectatio, sicut modo est: quia, secundum Philosophum in
2 Ethic., abundantia et defectus in operibus humanis sumitur
secundum proportionem, ut aliquis cibus est moderatus uni, qui esset superfluus
alteri.

Torna all'inizio