Novi autem testamenti doctores et testes imitamur istos, duodecim apostolos, quatuor
euangelistas, et Clementem papam primum a beato Petro, et Dionisium Ariopaitam,
Eusebium Cesariensem et Origenem et Athanasium, Ieronimum, Boetium de Trinitate,
Augustinum et Bedam. Istos patres et magistros per omnia libri capitula in textu vel in
margine libri autores semper signamus; ne forte res tam antique, tam varie et tam
multiplices de nostro proprio arbitrio magis quam de auctoritatibus antiquorum scripte
ab aliquo estimentur.
Sciendum autem, quod tempora et annos et aetates omnium regnorum et regum
nos secundum tempora Ebraice veritatis colligimus. Et unicuique tempori Ebreorum gesta
gentium [et regum] tunc in toto orbe viventium contemporaliter interseruimus, sicut hic
exempli gratia ostendemus. Cum Abrae tempora describimus; statim iuxta eum capitulum
ponimus de Belom primo rege Assiriorum et Egiptiorum et de Nino filio eius rege
Ninivitarum, atque de aliis gentibus ipsius temporis. Rursumque hiis dictis ad Hebraicam
istoriam remeamus. Similiter etiam sub tempore Isaac ponimus alia regum et gentium
mundi gesta contemporanea, et iterum ad Hebreos remeamus. Similiter et sub tempore
Iacob, et sub tempore Moisi. Atque ita procedimus per omnes etates et omnia tempora
Ebreorum usque ad tempora domini Ihesu Christi. Ubi quia gesta et istorie Ebreorum
deficiunt, proponimus deinceps gesta et tempora Romanorum regum et consulum et imperatorum,
adicientes eis omnium aliorum regnorum et gentium gesta contemporanea.
Adiungimus etiam eis contemporaliter Romanos pontifices contemporaneos, sicut fuisse
leguntur in diebus uniuscuiusque imperatoris, assignantes unicuique pape suos annos et
menses et dies. Nomina autem gentium et regnorum, quorum in veteri vel novo testamento
gesta et tempora commemoramus, hec sunt. Primo loco scribimus genealogiam et
acta que digna sunt relatione ab Adam usque ad Noe secundum Moisen et Iosephum et Isidorum
et Dionium et Strabum [et secundum alios quos supra taxamus]. Consequenter post
primam mundi aetatem dicimus de generationibus et regibus et regno Ebreorum, a diebus
Noe ordientes usque ad Christum. Quorum gestis et temporibus omnia regna subscripta
contemporaliter inseruntur, [videlicet] regnum Babiloniorum et Assiriorum et Egiptiorum,
Persarum et Medorum, Ethiopum et Indorum, regnum Sitioniorum et Ligdorum et Argivorum
et Thessalonorum et Lacedemoniorum, Troianorum, Grecorum, Macedonum,
Antiochorum, Albanorum, Sicambrorum, quod est Francorum, Italicorum, Siciliorum,
Tuscorum, Lonbardorum, Suevorum, Saxonum, Senonum, Gallorum, Gothorum, Guandalorum,
Hunorum, Ungarorum, Ispanorum, Britonum, Anglorum, Danorum, Scotorum,
Frisonum et Gualensium et Rutenorum. Ultimo autem loco ponimus omnium imperatorum
Romanorum a Iulio Cesare usque ad dominum Fridericum et filium eius Henricum sextum,
cui librum istum fecimus. Istorum autem regum, ubi causa postulat, memoriam facimus,
set gesta omnium, cum sit inpossibile, non narramus, de quibusdam plus et de aliis minus
tangentes eorumque memoriam versibus inserentes. Preterea ad istorias supra memoratas
cronica omnia, que catholica tenet aecclesia, secundum Eusebium, Ieronimum et
Bedam; per etates et tempora conpetentia inseruimus; quatinus istius libri lectoribus
parum vel nichil de omnibus antiquitatibus subtrahatur, set habeat secutura posteritas
quod de mundi cursibus et etatibus successoribus suis hostendat.
Ad hec tantarum et tam multiplicium rerum et temporum varietates considerantes,
necessarium ac perutile per omnia fore conspeximus, ut quasdam breves isagogas, quibus
lectores ad huius voluminis noticiam introducantur, prelibare curemus; et multifarium istud
istoriarum pelagus tali ordine disponamus, ut, dum lectores per ipsum fluctuaverint, totius
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
45
|