filii nobilium, et maxime regum, et principum debeant
insudare. Nam cum oporteat eos esse quasi semideos, et
debite et absque negligentia negotium regni intendere,
non vacat eis subtiliter perscrutari scientias: maxime
igitur decet ipsos bene se habere circa divina, et esse instructos
et firmos in fide, et illas scientias scire, per quas
quis se et alios novit regere et gubernare. Huiusmodi autem
sunt scientiae morales. Alias ergo scientias in tantum
decet eos scire, inquantum deserviunt morali negocio.
Decet igitur eos scire grammaticam, ut intelligant idioma
literale: secundum quod idioma tam morales scientiae
quam aliae facilius traduntur. Immo si nunquam grammatica
deserviret et negocio morali, decet reges, et principes
scire idioma literale, ut possint secreta sua alii scribere
et leger absque aliorum scitu. Filii ergo nobilium
quantumcunque; intendant esse milites, et vacare negocio
politico, debent insudare, ut sciant idioma literale. Debent
etiam aliquid addiscere de dialectica et rhetorica, ut ex
hoc subtiliores fiant ad intelligendum quaecunque; proposita:
quo facto totum suum ingenium debent exoponere,
ut bene intelligant moralia et ut sciant se et alios regere.
Nam et de musica secundum Philosophum in politicis
eos scire decet, inquantum deseruit ad bonos mores. Sic
ergo morale negocium scire expedit ab iis qui cupiunt
principari: ut si omnes alias scientias ignorarent,
adhuc studere debent, ut eis moralia vulgaliter
et grossa proportionentur: quia per
ea princeps sufficientere instruitur,
qualiter debeat principari, et
quo se et cives inducere
debeat ad virtutes.
|
|