adimpleant. Quocirca etsi temptare permittentur, sed non occidere,
etsi decipere ad monentum, non tamen effectum suas deceptiones
producere. Erit enim, ut dixi, recta via orientem respiciens, strata
palliis ut non aspera sit, per quam opera pietatis intelligenda sunt,
illustrata lampadibus ut lucida sit, per quas dona Spiritus accipienda
sunt eo quod «visitaverit nos, oriens ex alto; illuminare his, qui
in tenebris et in umbra mortis sedent; ad dirigendos pedes nostros
in viam pacis».
18. His de vita sancti Benedicti quam breviter prelibatis libet,
iam nunc de eius doctrina aliquid spiritaliter dicere, ut quantus fuerit
apud Deum, tam ipse quam et hi omnes qui significantur per
ipsum, noster iste propheta, operibus eius et doctrina in unum consonantibus,
agnoscatur, et agat de cetero flducialius quicumque eius
monitis acquiescit. Tempus est enim ut detegatur lux, peractis, ut
iam dixi, tribus annis, «ut lucerna que erat sub modio, reponatur
ammodo supra candelabrum et luceat omnibus, qui in domo sunt».
Et hoc quidem fieri cepit, ex eo quo Benedicti Regula,. in Galliarum
partibus magnificata est, secundum ea que dicta sunt de monachis
primis, qui eum occidere voluerunt, et de duodecim monasteriis que
ipse fundavit, sed multo clarius et manifestius cum in montem
ascendet, ubi prophetie spiritu replendus est ordo ipse,
quem Benedictus designat, quia in monte prophetie spiritu illustratus
est, ubi et archana consilia eidem detecta sunt, et mundatis
mentis oculis, celestem et deificam lucem vidit.
19. Constituit in Regula sua, inter cetera, Pater sanctus, ut
omnibus privatis diebus, psalmi duodecim qui dicendi sunt a fratribus,
dividantur in duo, et ut primum nocturnum habens senos psalmos,
persolvatur cum antiphonis, secundum habens psalmos totidem,
cum alleluia. Brevis traditio, sed non breve misterium. Hec psalmorum
distinctio per sex ut arbitror etates seculi iteranda est, quia
de singulis dictum est in Genesi: factum est vespere et mane».
|
|