occupaverat bona eorum, et domos et turres destruxerat illorum
quos inimicos credebat. Et timebatur sicut diabolus. Et erat homo
senex et totus canus, et habebat filiorum maximam turbam.
Inter quos erat unus frater Minor, qui dicebatur frater Philippus,
bonus homo et honestus et lector in theologia. Hic aliquando fuit
hereticorum inquisitor, et multos cepit et fugavit et destruxit de
terra que dicebatur Sermilion. Item dominus Pinamons solitus
erat gloriari quod in isto suo dominio nunquam habuerat aliquod
infortunium, sed omnia ad vota sucesserant. Que erat stultitia
magna, cum Sapiens in Prover. dicat, XXVII: Ne glorieris in
crastinum, ignorans quid superventura pariat dies. Item in Poetria
novella sic habetur:
Si bene successit, non prima, sed ultima spectes.
A casu describe diem, non solis ab ortu.
Sub meliore statu semper peiora caveto.
Ideo, Eccli. XI, sic habetur: In die bonorum ne immemor sis malorum
et in die malorum ne immemor sis bonorum. Et poeta:
Cum fueris felix, que sunt adversa caveto.
Et Apostolus, ad Ro. XI: Noli altum sapere, sed time. Item Iob
XV: Quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans attonitos
habes oculos? Item III Reg. XX: Non glorietur accinctus eque
ut discinctus. Item Eccli. XVIII: Memento paupertatis in tempore
abundantie et necessitatem paupertatis in die divitiarum. A
mane usque ad vesperam mutabitur tempus, et hec omnia citata
in oculis Dei. Homo sapiens in omnibus metuit. Ideo dicit Ieronimus:
«Prudenter timetur quicquid potest accidere». Item Apostolus,
prima ad Cor. X: Qui se existimat stare, videat ne cadat.
Nam cecidit Lucifer, cecidit Adam, cecidit Iudaicus populus, cecidit
apostolus Petrus. Prover. XXIIII: Septies enim cadet iustus et
resurget, impii autem corruent in malum. Item Prover. XXVIII:
Beatus homo qui semper est pavidus; qui vero mentis est dure, corruet
in malum.
|
|