mendacia profert; et malum cohibens, sui ipsius est custos. Fili,
sustinentis iniuriam vita clamorem, quia non est clamor in hoc
mundo sic Deum provocans, nec pro quo tam celeriter impetrari
possit responsum. Fili, quod habes tibi sufficiat, neac appetas
aliena, nec concupiscas quod scis habere non posse. Fili, predicacionum
verba, licet sint gravia, attente recipias; infelix enim
est audiens et non proficiens in eo quod audit, ab eo quod novit
velut a non profectivo absentans, quod videt pertransiens velut
cecus; felix vero est ex eo quod novit profectum assumens
et, ad verba intentus, eligit meliora. Fili, associas te illis quos
diligit Deus, et quibus gratum ostendit vultum, et associaberis
illis qui de moribus bonorum fuerint caput. Fili, cum Deus
benefecerit tibi, gracias age, et sis humilis cum recepto, benefaciens
exinde te minus habenti. Fili, ex multis que commiseris
operibus, non efficiaris elatus: nescis enim si grata, aut
non recipiat ipsa Deus, cum quodlibet opus aliquid adversum
contineat; operis vero adversum est elatio mentis. Fili, cuncta
mundi oblectamenta habere non petas, immo id lucrari coneris
quod te magis propinquum facit esse Deo. Fili, conformes te
Deo in diligendo sibi obedientes et inhobedientes horrendo.
Fili, nichil acceptabilius bono sensu: sensus vero humanus
non nisi condicionibus X perficitur et sunt iste: non apreciari
se ipsum, bene agere, necessariis ad vitam esse contentum, bona
erogare pro Deo, querere honorem pocius quam dedecus, non
tedere cunctis diebus tuis perquirere scienciam, et non gravari
querentibus conferre amorem, et de modico amoris alteri petendo
|
|