quoque monasterii plurimas recollegit. His temporibus 
supradicti principes multa cum Sarracenis, et Grecis certamina 
habuerunt, sed Dei misericordia victoriam acceperunt. Tunc 
quoque monasterium domini Salvatoris in Aliphis, quod Arichis 
princeps constituit, <ac> rebus multis et possessionibus, servis, et 
ancillis ditatum, Beatissimi Vincencii monasterio subdidit, depredatum 
et incensum a Sarracenis fuerat. cuius habitatores, qui 
evadere potuerunt, Beneventum venerunt, et a principibus, ac 
civibus. auxilium postulantes, Sancte Crucis in honore ecclesiam 
constructam acceperunt, ubi aliquandiu habitantes, Victorini martiris 
ecclesiam <peci>erunt, ibique cenobiolum edificantes deinceps 
permanserunt. Simili quoque modo Beati Petri monasterium in 
eodem territorio Beneventano, quod <in> Tontole dicitur, fuerat 
desolatum, et <hoc> ipsum Beatissimi Vincencii monasterio subditum 
cum multis rebus. primo igitur, licet cum magna inopia 
<in> multis laboribus constitutus predictus pater cenobium edificare 
cepit; aliquantos fratres ad Dei servicium ibidem congregavit, cum 
quibus bona malaque ex equo parciebatur. aderat tamen dextra 
divine potencie, qui eos in omnibus adiuvabat. castrum quoque, 
quod dicitur Toccum, cum ecclesia ibidem constructa in honore 
Beati Vincencii, et ea que iuxta erant in loco Larini, omnia habebantur 
sub iuris dominacione huius monasterii. Obiit autem
  |  
  |