DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO, PIPPINO REGI FEANCORUM ET PATRICIO
ROMANORUM CONSTANTINUS PAPA.
Omnino credimus, iam precurrentibus nuntiis ad vestram excellentissimam atque
a Deo institutam regalem potentiam pervenisse, quod beatae recordationis predecessor
noster, domnus Paulus papa, de hac luce, Dei vocatione [ subtractus est et] urbis
vel subiacentium ei civitatum populus meam infelicitatem sibimet preesse pastorem
elegerunt; et ecce – cum nimio stupore mentis dico – illud, quod nequaquam penitus
obtabam nec mea exiebat merita, tam sacrum apostolatus culmen magnique
oneris pastoralis adeptus sum curam.
Propterea quia omnipotens Deus per manus ipsius principis Petri adque eius
vicarii ad exaltandam sanctam suam ecclesiam et redimendam hanc provinciam prae
omnibus regibus ac mundi potentibus utpote novum Moysen, qui Israheliticum Dei
nutu redemit populum, vestram excellentiam in his diebus eligere ac suscitare iussit –
quod profecto, Deo annuente, vestro auxilio ac certamine perpetratum est –, id
circo obnixis deprecationibus tamquam presentaliter coram vestro mellifluo regali adsistens
conspectu flecso poblite deprecor precellentiam vestram, ut illud, quod beato
Petro polliciti estis, simulque et caritatem atque amicitiam, quam cum beatae recordationis
domno Stephano, summo pontifice, vel eius germano, predecessoribus nostris,
habuistis, omnimodo recordare ac conservare iubeatis et multo amplius exaltationem
sanctae Dei ecclesiae, spiritalis matris vestrae, atque orthodoxae fidei defensionem,
huius vobis commisse provintiae perfectam liberationem procurare dignemini, quatenus
repositam iam vobis in sidereis mansionibus mercedis coronam, interveniente beato
Petro apostolorum principe, ab omnipotente Deo consequi mereamini.
Nos enim nequaquam alibi post Deum nostram habemus spem nisi in vestro
a Deo conroborato brachio. Pro quo et eundem dominum Deum nostrum, cui occulta
cordis manifestata sunt, proferimus testem, quod amplius [quam] ipsi praedecessores
nostri pontifices in vestra caritate ac fida dilectione atque sincera amicitia firmi
atque inmutabiles satagimus fine tenus permanendum et per nullam temporum interruptionem
a vestra nos caritate atque a Deo protecti regni vestri Francorum sincera
amicitia quoquo modo separamus.
|
|