T/ II. /T 
T/ [Ms. bibl. Vittorio Emanuele, Farf. I.] /T 
[A]nno ab incarnatione Domini millesimo .CXL., mense februarii. 
ego quidem Henricus filius quondam Guiscardi spontanea 
voluntate feci hominium et iuravi fidelitatem monasterio 
Sanctę Marię in Farfa tibique domno Adenulfo eiusdem monasterii 
venerabili abbati de podio quod fuit ante roccam Septem 
Ianule et de eiusdem pertinentiis sicut antiquitus fuit de curte 
et pertinentia pręfate arcis et sicut parentes nostri per cartam et 
dederunt et recepermlt a monasterio pręfato Farfensi, et promisi 
legitima conventione me inducere invehere in prgęfatam arcem 
omnes habitatores prędicti podii, omnemque pertinentiam eius 
constituere sub curte et pertinentia prędictę arcis, et promisi reconciliari 
et reficere et nullo modo destruere et minuere prędictam 
arcem, sed ulagis augere, ampliare sicut bonus paterfamilias. 
quam arcem in feudum recepi a prędicto monasterio et domno 
abbate Farfensi. item, convenimus ut domnus abbas  eiusque 
successores plenam lhabeant facultatem faciendi guerram et pacem 
sine omni contentione per arcem pręscriptam cuicumque voluerint. 
pręterea, si quo tempore nos nostrique suceessores seu qui nostro 
nomine tenuerint, pręfatam arcem monasterio Farfensi eiusque pro 
tempore venerabili abbati seu certis missis et iconomis reddere 
noluerimus nos nostrique successores, aut contendere pręsumpserimus, 
litem seu controversiam fecerimus, promittimus nos composituros 
centum libras papiensis monetę prędicto monasterio eiusque 
venerabili abbati. et pro pęna prędicta obligamus pignorisque 
ponimus aliud podium nostrum qui vocatur Henrici cum omnibus 
suis pertinentiis, insuper quęcumque habemus in civitate Reatina 
ciusque pertinentiis, ut sint pignori obligata prędicto monasterio
  |  
  |