ascendant, sed ex habitatione religiosorum uirorum inuitati, ut
boni et idonei pastores per ostium ingrediantur.
Admonemus etiam ut uiscera pietatis tuae dolor et calamitas
Linguonensis aecclesiae penetret, et una cum fratre nostro Lugdunensi
archiepiscopo modis quibus ualetis, tantis eius periculis
consulatis, illud principaliter perficientes ut in decanum qui fere
omnia illius aecclesiae officia pessimis studiis arripuit iustam
sententiam detis, et officia illa per religiosos et competentes uiros
pure deinceps administrentur.
|
|