| per id in quo sua iacet tempestas. Et dixit: cupiditates et
 hominum voluntates reperiuntur iuxta regum suorum cupiditates
 et voluntates ipsorum. Et dixit: nitere bene remunerare illum
 qui benefactor est tui, quod si agere es impotens verbo grates
 impende; verbo tamen non sis contentus donec satisfactionis
 opera se possibilitati exponant. Et dixit: si aliquid contra aliquem
 commiseris, licet sit modicum, non dormias donec convenienti
 satisfactione finaliter sedes illud. Et dixerunt ei: potestne
 homo semper bene facere? Respondit: potest, quia bene facere
 est grates Deo agere et memoriam a cupiditatibus malis excludere,
 et hec sunt duo que semper homo agere potest. Et interrogaverunt
 eum: quid est quo cognoscitur iustus? Respondit: ex eo
 quod non agat aliquid damnorum alicui, nec loquatur mendacium
 ob sui profectum. Et dixit: deterior est inter omnes homines
 qui terretur recto. Et dixit: non invideas illius diviciis qui sua
 gubernare ignorat agenda. Et interrogaverunt eum: quibus scienciam
 quis adipisci potest? Respondit: non expectando que evenire
 non possunt, nec preteritis contestando. Et dixit: non
 extinguitur ignis per id quod magis ex lignis occupatur, sed
 per deffectum ipsorum; eodem modo sapienti sciencia non minuitur
 addiscendo, imo crescit; minuitur tamen defectu discentium:
 igitur eorum que nosti non sis avarus. Et dixit: spes est fallacia
 animarum. Et cum discipuli Platonis requirerent quod legeret
 eis et instrueret eos, respondit: prius venient auditores; et veniente
 Aristotile dixit: loquamur, quia iam auditores venere. Et dixit:
 malum est quod te pauperem facias, et si iniquitatem facias est
 peius. Et dixit: cum habueris amicum, expedit quod sis amici
 ipsius amicus, nec expedit quod sis inimici ipsius inimicus. Et
 dixit: insipiens est qui ex bonitate sue [vestis] et indumentorum,
 et non ex semetipso reputat se sensatum. Et dixit:
 bonus est qui levius potenciorem patitur et gravius minus potentem.
 Et dixit: decet sapientem non servire nisi qui sibi est
 | 
 |