Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 222

Liber III


vulgare dicas, poteris tamen non mediocriter lectorem delectare. Quemadmodum enim pulchritudinis in corpore potissima pars non vestes sunt, sed ipsa corporis habitudo et forma, ita in oratione non verba, sed sententiae et materia ipsa pulchritudinis et roboris causa potissima sunt. Atque ut vestes induendi atque exornandi corporis gratia inventae sunt, ita verba enunciandi atque eloquendi mentis conceptus gratia sunt excogitata. Denique res ipsae sine ornatu verborum quasi nudum corpus esse possunt, verba sine rebus, ut sine corpore vestes, subsistere atque esse non possunt. Huc accedit, quod de elocutione multi et veterum et recentium perscripsere; de inventione ea quae extra iudicium in demonstrativo et deliberativo causarum genere versaretur, exacte atque accurate adhuc nemo. Hanc enim partem veteres, ut existimo, partim ut notam, partim ut ad aliam institutionem attinentem, pene intactam reliquere; recentiores adhuc non attigere. Postremo omnes qui ad dicendi facultatem accedunt, quo pacto dicant, quaerun; qui dicant, non querunt. His igitur de causis ego mihi in hac potissimum parte insistendum atque elaborandum putavi. Reliquas duas, dispositionem atque elocutionem breviter summatimque perstringam. Altera enim et per se facillima est et a nobis in ipsa rerum inventione magna ex parte tractata. Altera partim est iam

Torna all'inizio