Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris

Pag 1910


Etoliam ab Armenia dividit et in Maliacum sinum effluit.
Hic autem apud poetas famosissimus est et de eo narrantur
multa. Sunt qui dicant hunc primum erupisse terram,
alii vero dicunt eum primum vinum cum poculis immiscuisse.
Preterea talis ex eo fabula recitatur, qui Deianiram Meleagri
sororem in coniugium volens cum Hercule qui eam desponsaverat
certamen habuit et cum se in varias verteret formas, tandem
versus in taurum longam cum Hercule luctam exercuit,
postremo altero privatus cornu se victum confessus est. Hercules
autem dee Copie dicavit illud nymphisque exhibuit.
Cuius rei veritas fuit quod cum esset Achelous bicornis et multum
occuparet agri, quidam rex conatus est eum in unum alveum
cogere, quod quidem, etsi difficillimum fuerit, tandem
peregit et locus ille qui a cursu fluvii remansit immunis, cum
esset pinguissimum solum, maximam frumenti, vini atque
fructuum copiam incolis attulit.
ACHERONTUS fluvius apud Molossos oritur et in Thesprotium
effluit sinum, seu potius (ut placet aliis) ex lacu Thesprotie
oriens in Ambrachium sinum cadit. Hunc poete inferorum
dicunt fluvium, eo quod liventibus evehatur undis et
eius nomen sonet 'tristitia'.
ACHERON fluvius Lucanorum est Consentiam civitatem
circumdans. Apud hunc Alexander Epyrotarum rex et Olympiadis
frater, qui Brutiis adversus Lucanos auxilio venerat, in
transitu a Lucano satellite occisus est.
ACESINUS fluvius est Persie et in Yndum fluvium cadit, navigabilis
quidem et magnus, circa quem ferunt arundines tante
magnitudinis atque grossitiei nasci ut singula eorum internodia
incolis prestent vices navigii.
ACESTIS Yndie pregrandis est fluvius atque navigabilis,
quem iuxta Alexander Macedo Bucephalam fecit construi civitatem
dimissisque Taxile et Poro Yndianis regibus naves intravit
Occeanum petiturus. Hunc ego arbitror in Gangem
effluere.
ACIS fluvius est Sycilie ex Etna monte procedens, ex cuius
ripis fertur Poliphemum saxa in Ulyxem egisse. Hunc, ubi de

Torna all'inizio