per hominem quem assumpsit, et quem diuinitati sue dignum
habitaculum consecrauit. Habet autem et alias significationes,
de quibus satis superius dictum. Quod uero panis dicitur,
consueto sacrorum codicum more id fit; qui res quaslibet sepe
uocant nominibus illarum rerum ex quibus fiunt, seu que esse
putantur et non sunt, siue quibus aliquo modo similes existunt.
Vnde beatus Ieronimus in ii explanationum libro in Osee: Postquam
autem reuersa fuerit terra in terram suam et tam nos qui
scribimus quam eos qui de nobis iudicant pallida mors subtraxerit .
Et superbo homini a uiro sapiente dicitur: Quid superbis
terra et cinis? Et Abraham tres uiros uidisse legitur, cum
essent angeli. De qua re beatus Augustinus in ii libro de trinitate
dicit: Sub ilice autem Mambre tres uiros uidit Abraham,
quibus et inuitatis hospitioque susceptis et epulantibus ministrauit .
Et in libris iudicum, mulier sterilis ad uirum suum de
angelo dicit: Vir dei uenit ad me . Et paulo post: Ecce apparuit
mihi uir quem ante uideram . Et post aliqua: Et nesciebat Manue
quod angelus dei esset . Et beatus Ieronimus in eodem explanationum
libro super Osee prophetam de deo dicit: Quasi tinea
efficitur et putredo, non quod deus tinea sit uel putredo, sed
quod sustinentibus penas hec uniuersa uideantur . Et in euangelio
secundum Ioannem: Maledixerunt ei et dixerunt: Tu discipulus
illius sis , cum non maledictio sed benedictio sit esse discipulum
Christi. Vnde beatus Augustinus in expositione eiusdem
euangelii dicit: Tale maledictum super nos et super filios
nostros. Maledictum est enim si cor discutias, non si uerba perpendas .
Et in euangelio secundum Matheum et similiter secundum
Lucam: Si ergo uos cum sitis mali nostis bona data dare
filiis uestris . De qua sententia beatus Augustinus in ii libro
|
|