prompta commendet, alibi dicit: Ne dicas amico tuo: Vade et revertere,
et cras dabo tibi, cum statim possis dare . Tremit enim manus avari, cum
tribuit, et sicut eger exhorrens amarescentis antidoti differt poculum, sic
iste daturus aliquid differt in posterum. Ille siquidem exasperantis potus
nauseat amaritudinem, iste si dederit aliquid metuit egestatem, ideoque
licet vel in bibendo vel in praebendo necessitatis tempus immineat, uterque
tamen in posterum, quod abhorret, interiecta dilatione reservat. Plane
largus et liberalis animus facit divitem, pavor atque tenacia reddit egentem.
Unde scriptum est: Substantia divitis urbs fortitudinis, pavor pauperum
egestas eorum . Pavor enim degenerem animum compellit egere, licet
divitiarum copiis videatur affluere.
Tu autem, dilectissime, noli fratrem tuum in praesenti necessitate
despicere, si Deum tibi desideras in ultimae necessitatis articulo subvenire:
Beati siquidem misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur .
si vero pauperibus secundum divina mandata centuplum consequeris,
quod si hoc parum videtur, et vita tibi cumulatur aeterna. Nonne ergo
melius est te recipere centuplum, quam centesima esse contentum? Noli
ergo despicere proximum, si non vis Deo despicabilis apparere. Unde et
Salomon ait: Qui despicit proximum suum, peccat, qui autem miseretur
pauperi, beatus erit . Ubi mox addidit: Qui credit in Domino misericordiam
|
|