Blondus Flavius Foroliviensis: De verbis Romanae locutionis

Pag 210


intelligunt. [78] Nostros vero (?), qui nec syllabas iungere, nec
prima noverint elementa, saepenumero vidi, cum litteratis interfuissent
doctorum hominum sermonibus, sensum excepisse; cumque ab
illis sciscitarer quo id evenisset modo, mihi respondisse, vicinitatem
similitudinemque vulgari et latino sermoni permaximam sibi videri,
quam audientes facilius sentire quam dicendo referre possent.
[XIX] [79] Qua vel maxima adducor coniectura, ducentis supra millesimum
annis post conditam urbem, priusquam ulla barbaries, quae
diu resedisset vel populo romano par vel numero et potentia superior,
urbem accoluisset, quaecumque dicerentur litterata latinitate
poemata orationesque omnes pariter intellexisse. [80] Hinc tanta
penes quoscumque indoctos aeque ac doctos, non poetarum oratorumque
solummodo, sed Roscii ceterorumque cum illis vicinitatem
habentium gratia, hinc maximi honores, hinc maxima utrisque praemia
a populo romano exhiberi solita proficiscebantur. [81] Si enim,
quod aetate nostra in melioris stili orationibus contingere videmus,
quodque a Romanis factitatum fuisse quibusdam videri supra memoravi,
quae poetae dixerant concinne Roscium vulgatiori lingua recitare
oportuisset, quidquid leporis, quidquid suavitatis, quidquid
enargiae poemati inerat, translatione ipsa corruptum evanuisset, et
tamquam in minus sincerum vas traductum acescere coepisset.
[82] Quamquam quid ipse in hoc existimem frustra dici video; cum
Cicero ipse non minus rem istam mecum asseveret, quam si nostro
huic sermoni vivus interveniens mihi patrocinium afferre voluisset.
[83] Verba ipsius ex Oratoris libro attente velim audias: « in
versu theatra tota exclamant, si fuit una syllaba aut
brevior aut longior; nec vero multitudo pedes novit, nec ullos numeros tenet,
nec illud quod offendit aut cur aut in quo offendat intelligit; et
tamen omnium brevitatem et longitudinem in sonis, sicut acutarum
graviumque vocum iudicium ipsa natura in auribus nostris collocavit ».
[84] Et paulo inferius: « sed in versibus res est apertior; quamquam

Torna all'inizio