Gregorius de Catino: Chronicon Farfense

Pag 198


suosque heredes et per cartam concesserunt in hoc monasterio et
domno Berardo abbati eiusque successoribus casalem quem tenet
Guido pręsbyter, et casalem quem tenet Necto Iohannis de Adam
cum molinis et aquimolis, et medietatem casalis quem tenet Iohannes
Becca, et medietatem casalis Petri de Stephano cum molinis,
eo tenore, ut [si] ipsi et eorum hęredes terras et vineas et silvas
et prata et aquimolos quos habent inter fluvium Currisem et rivulum
Calentinum venderent vel donarent vel commutarent aut per
ullum quodlibet ingenium in alterius potestatem submitterent, nisi
in hoc monasterio et domno abbati vel eius successoribus, carta
ipsa, et quę continentur in ea, omnia veniant in hoc monasterio.
quod si vendere voluerint, insimul vendant in hoc monasterio, et
sine fraude vel malo ingenio per terminos diffinitos et convenientes
accipiant prętium librarum .CXX. suptilium denariorum.
Anno autem Domini millesimo .XLIIII., quidam Iohannes filius
Frage cum omnibus suis consortibus concessit in hoc monasterio
ecclesiam Sancti Petri apostoli territorii Esculani ubi dicitur
Casa Moraria cum omnibus pertinentiis eius.
Temporibus quoque Stephani VIIII papę, Girardus comes una
cum Theodora comitissa concessit in hoc monasterio et domno
Berardo abbati duas ecclesias, Sanctę Marię quę est ad pontem de
Flaiano, et Sancti Blasii intra castellum de Flaiano, cum omnibus
earum pertinentiis.
Temporibus domni Nycolai II papę, quidam Iohannes qui
dicitur de Nicto concessit in hoc monasterio et domno Berardo
abbati duas partes de ecclesia Sancti Blasii, et aliam partem de
ecclesia Sanctę Marię iuxta castrum de Flaiano, et Sancti Blasii
intra Flaianum cum omnibus pertinentiis earum.
Anno primo domni Greaorii VII papę, quidam Belizo Rainerii
de Teuzo filius libertatem dedit in ecclesia Sancti Blasii martyris
quę posita est in territorio Collinensi, intra castellum quod dicitur
Flaianum, cum omni suo decore atque pertinentiis, cum
cellis, claustris et terra in circuitu eius, ad sepulcra hominum facienda,

Torna all'inizio