Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 128

libro III


utitur: quod bene concedimus nec aliter esse potest. (7) Salutatio
enim de fonte exordiorum manavit sed Tullius ideo nichil
de salutatione dixit, quia salutatio quiddam imperfectionis habet.
(8) Ipse autem de solis perfectis partibus orationis tractabat
vel ideo fecit quia salutatio locum in controversiis non habet ad
quas ipse totam rethoricam reducebat.
56. (1) DE HIS QUI MALE ARTEM SALUTATIONUM DEDERUNT.
(2) Scio quosdam formularium salutationum fecisse ut natantibus
corticem dare possent. (3) Hi tamen non doctrinam
artis sed quedam simulacra tradiderunt, volentes quod eorum
semper auxilio non suis manibus rudes natent. Sed hoc est proprium
rustici, non doctoris, (4) quia si queratur a rustico quid
sit albedo ipse tibi ostendet albedinem sed quid sit albedo ignorat.
Sic multi predicant quod ignorant sed de arte nullum exhibent
documentum. (5) Nos vero ita formam salutationum exegimus
quod quicumque predicta bene intellexerit et diligenter
servaverit non alienis coloribus, ut cornicula, exhornabitur, nec
in aliqua salutatione defectum aliquem patietur.
(6) EXPLICIT LIBER TERTIUS.

Torna all'inizio