episcopi, velut aqua in sentina, Papia ante imperatoris aspectum unusquisque de propria 
conquerens iniuria confluxere. In quo loco, prout erat offensionis causa, alii restituebatur 
pro facti emendatione optimi auri libra aut argenti marcha, et alii, sicut rei causa habebat, 
indicabatur secundum legem; quin etiam aliis secundum legis praecepta manus 
truncabantur, aliis oculi funditus eruebantur, postremo vero ab alio vita, quae est pretiosior 
auro, ense regio capite abscisso auferebatur. Interea quidam transmontanus ante 
imperatoris praesentiam, summa multitudine circumstante, de curte Leuci super Heribertum 
archiepiscopum conquestus est. Hoc audito Heribertus hac indignatione turbatus 
neque respondere neque defendere sese paravit. Tandem e solio consurgens, huiuscemodi 
verbis, ut rex spatium per induciam daret, quaesivit. Unde multis conlatrantibus et regem 
in iram provocantibus, super Heribertum nimio odio zelati sunt. Itaque ubi hoc imperator 
cognovit, ira et malorum verbis commotus, oblitus quod cum Heriberto foedus foedaverat, 
ferali ira repletus, archiepiscopo, ut lamentanti legem faceret, imperavit. Quo recusante, 
rex ipse e solio consurgens regio, ut Heribertus capereretur praecepit. At milites quantae 
dignitatis quantaeque magnificentiae Heribertus esset cognoscentes, timentes manus in 
illum mittere, paulum sustiterunt. Demum Heribertus regem ad pristinam amicitiam, 
qualiter in regno ipse eum adiuvaverat et strenue fecerat viribus omnibus, altis revocans 
verbis frustra laboravit. Venientes autem canes palatini et saevissimi Teutonici, qui 
nesciunt quid sit inter dexteram et sinistram, et iumenta multa, Heribertum detinuerunt. 
Hoc facto omnis regis et legis vigor, iudicibus et ducibus omnibusque episcopis atque 
marchionibus per diversa quadam ira commotis ac perstrepentibus, dissolutus est. Quo 
detento, fama ad concives ac filios suos Deoque adoptivos citissime pervenit. Propterea 
huius urbis nobiles sine mora per omnes Italiae partes currentes, multos episcopos duces 
civitates sollicitando, consilium mirabile inierunt. Interea omnes Mediolanensium concives, 
maiores aetate ac minores, sacerdotes clerici ac matronae nobiles et sanctimoniales, omnibus 
ornamentis abiectis, cinere et cilicio induti, corpora sanctorum ieiuniis et orationibus 
litaniis et crebris vigiliis Deum supplicando visitabant. Et cum longa ieiunia fere usque 
ad noctem ducerent, coctum quod comedere debebant, pauperibus summa cum reverentia 
tribuebant, quod velut filiis mortuis omnique substantia habitantium viribus iniquorum 
abrasa, tristi vultu et moerenti animo consistebant. At sacerdotes et monachi intimis 
suspiriis magnisque lamentis singulos per dies letanias studiose celebrantes nudis pedibus, 
multis et magnis mysteriis supplicantes Dominum et beatum Ambrosium et omnes sanctos 
exorantes, incessanter fatigabantur. Sed Deus qui cuncta scrutatur occulta, cuncta ante 
quam fiant aperta cognoscit, videns omnes Heriberti fideles concives, populos vicinos 
atque longinquos ad liberandum et vindicandum ipsum Heribertum usque ad mortem obstinatissimos, 
et ad caedem immensam super Conradum ac suos sattellites animis et armis 
praeparatos: ante tempus ad bellum statutum, sine bello et gentium utriusque partis strage 
Heribertum consilio abbatissae Sancti Sixti, quam ipse consecraverat, a manibus iniquorum 
liberavit. Cum enim Heribertus a Cunrado viro invido et odioso detentus fuisset, non 
tamen constrictus, ut alii dampnati solent, sed curialiter a Teutonicis munitus iuxta flumen 
quod Trebia vocatur, non longe a Placentia, Dei dispensatione atque ducatu venisset, 
papilionibus et ceteris ornamentis consedentibus per aliquot dies moratus quievit. Interea 
Heribertus Teutonicorum gulositatem et animos vino deditos videns atque cognoscens, 
unum de fidelissimis domesticis tollens, quod secum habebat, ad abbatissam Sancti Sisti, 
cuius monasterium infra civitatem Placentiae situm est, studiose in omnibus quae volebat 
edoctum direxit. Qui ubi omnia seriatim, quae Heriberto iniuste evenerant, abbatissae 
commemorasset, et consilium quo fuerat doctus ei apperuisset: ut erat et consiliatrix 
provida, accuratissime et tacite inter se rimari coepit, quo ingenio quove conscilio Heribertum 
a Teutonicorum manibus eripere et liberare posset. Itaque abbatissa videns Teutonicos 
vino nimio inebriari solitos etiam post coenam in nucleolis et maioribus nucibus 
optimo vino interiocare, ut ratio ferae gentis, et indiscrete et inconsulte delectari: hoc 
modo fallere eos desiderans, viginti onera carnium diversarum et decem plaustra diversorum
  |  
  |