civitatibus Lonbardie, Tuscie et Romaniole. Et dictus exercitus non placuit parti Lanbertaciorum
de Bononia; sed, propter magnam potentiam, quam tunc habebant illi de parte Geremiorum,
non poterant eis resistere. Sed, demum, illi de parte Lanbertaciorum, quorum capud
et dux erat dominus Castellanus de Andalo, concordaverunt cum Forliviensibus, et promiserunt
se iuvare ad invicem. Et tunc transivit per dictum exercitum dominus Odoardus et uxor
eius, qui voluit facere concordiam, et non potuit. Et fecit in ipso exercitu multos milites novos,
et etiam in civitate Faventie et Bononie. Et tunc, in quadam bataglola parva, fuit occisus
Aimericus filius domini Nicolai domine Dotte, qui vocabatur Tusighinus, et in alia fuit occisus
Gerardus Calamatonus, et captus fuit tunc dominus Barufaldinus de Sturlittis et ductus in
civitate Forlivii; sed nullum inpedimentum recepit, et rel[axatus fuit honorifice].
Item, dicto anno, tenpore domini Mexotti de Ursis, dominus Guido Acharixii et dominus
Maghinardus filius domini Petri Pagani de Sosenana fecerunt edificari unam tumbam apud
Galisternam, in odium illorum de Saxadello, propter quod Alberghittus de Manfredis, cum toto
suo exforcio, ivit in auxilium dictorum de Saxadello, causa destruendi dictam tunbam; et sic
amici Acharixiorum iverunt illuc pro defensione ipsius, conquerentes fortiter quod Manfredi
fregerint pacem Acharixiis. Et tunc bene defenderunt dictam tunbam; sed cum, quodam
die mercurii quarto aprilis, Bonifacius de Sosenana et Paganinus filius domini Petri
Pagani, cum aliquibus suis amicis, venirent ad dictam tunbam, causa iuvandi illos, qui erant
in ea, et dum fuerunt in quodam loco, supra terenellum in quodam poço, occurrerunt illi
de Saxadello insultantes eos. Et contigit quod dictus Bonifacius et Paganinus vulnerati
fuerunt, ita quod mortui sunt, et plures alii mortui fuerunt et vulnerati, qui cum eis erant,
propter quas causas rumores multi fuerunt in civitate Faventie, ita quod per contratas erant
et facta fuerunt seragla, ad hoc ut una pars non posset [cur]rere nec offendere alteram. Et
Faventini servabant et portabant res eorum mobiles ad ecclesias, ad hoc ut salve essent eis,
et apud domos fratrum Minorum et Predicatorum et locum sancte Perpetue, et super voltas
ecclesie sancti Petri, ubi multum sunt res secure.
Dominus Uguiçionus de Titalasinis fuit potestas Faventie M.CC.LXXIV. Et stetit in
dicto regimine mense ianuarii, februarii et martii, et de mense aprelis XVIII diebus. Nam
tunc tenporis, magna discordia fuit in civitate Bononie inter illos de parte Lanbertaciorum
et illos de parte Geremiorum, et prelia magna et multa fuerunt per contratas civitatis Bononie,
|
|