"indulgens, indulgentia, indulgenter". 35 Numerus participiis accidit
uterque, singularis, ut "currens", pluralis, ut "currentes"; quibus
non deficiunt, sicut nec casibus. 36 Figuras habent quas a
uerbis accipiunt, ergo uel simplicia sunt, ut "facio, faciens", uel
decomposita plerumque, ut "efficio, efficiens"; si enim per se
componantur participia non prius compositis uerbis, transeunt in
uim nominum, ut "nocens, innocens", "sapiens, insipiens". 37 Quedam
tamen sunt que non seruant compositionis uerborum compaginem,
unde apparet ea ex se composita, licet uerbo ante
composito, ut "effringor, effractus", "contingor, contactus" et similia.
38 Dicendum quoque de diuersis consonantibus ante us in
preteriti participio; omnia igitur preteriti participia, uel in tus
desinunt, ut "amatus", uel in ctus , ut "doctus", uel in ptus , ut "raptus",
uel in stus , ut "questus", uel in sus , ut "risus", "uisus", uel in
psus , ut "lapsus", uel in xus , ut "flexus"; in xtus unum, ut "texui, textus".
39 In tus faciunt omnia que terminant preteritum in ui sillaba
et producunt penultimam; excipiuntur "lautus", "fautus", "cautus",
"satus", "situs", "litus", "citus", "quitus" in compositione,
"solutus", "uolutus", "sepultus", "salsus", "saltus", "alitus", "spiritus",
|
|