Stephanus III papa: Epistolae

Pag 558


DOMINIS EXCELLENTISSIMIS FILIIS, CAROLO ET CARLOMANNO REGIBUS
FRANCORUM ET PATRICIIS ROMANORUM STEPHANUS PAPA.
Benedictus dominus Deus noster, pater misericordiarum et Deus totius consolationis,
qui consolator et propitiator existit omnium invocantium eum in veritate!
Ipse enim redemptor noster, preces clamantium ad se exaudiens, merentium tribulationes
ad gaudium convertit, quod certae nunc in vobis atque universo peculiare
populo sanctae Dei ecclesiae eius divinae piaetatis clementiam et misericordiae benignitatem
cernimus esse diffusam, in eo quod, nostra oratione vota exaudiens, meroris
nostri lamentationem, quam usque hactenus habuimus ipsa divisione ex discordia
illa, quam antiquus hostis, inimicus pacis, intra vestram fraternitatem inmiserat –
nunc Deo propitio, eodem pestifero aemulo confuso, in communem dilectionem et concordiam
ut vere uterinos et germanos fratres vos conexos esse discentes – in magnam
laetitiam convertere dignatus est

Torna all'inizio