Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 60


causatur a successione motus, ut patet ex 4 Physic.. Ergo
impossibile est quod voluntas incipiat aliquem novum motum agere quem non
praecedat alius motus. Et haec est ratio Commentatoris in 8 Physic..
14. Praeterea, omnis voluntas efficiendi statim producit effectum, nisi desit aliquid
illi volito quod sibi postmodum adveniat; sicut si modo habeam voluntatem
faciendi ignem cras quando erit frigus, modo isti volito deest praesentia
frigoris, qua adveniente, statim faciam ignem, si possum, nisi ad hoc aliquid
aliud desit. Sed Deus habuit voluntatem aeternam faciendi mundum; alias esset
mutabilis. Ergo impossibile est quod ab aeterno non fecerit mundum, nisi per
hoc quod aliquid mundo deerat quod postmodum advenit. Sed non potuit advenire
nisi per actionem aliquam. Ergo oportet quod ante hoc de novo factum
praecedat aliqua actio mutationem faciens; et ita a voluntate aeterna nunquam
procedat aliquid novum, nisi motu mediante aeterno. Ergo oportet mundum
aeternum semper fuisse. Et haec est ratio Commentatoris, ibidem.
1. SED CONTRA, Deus aut est causa substantiae mundi, aut non, sed motus eius
tantum. Si motus tantum, ergo eius substantia non est creata: ergo est primum
principium; et sic erunt plura prima principia et plura increata, quod supra
improbatum est. Si autem est causa substantiae caeli, dans esse caelo; cum
omne quod recipit esse ab aliquo, sequatur ipsum in duratione, videtur quod
mundus non semper fuerit.
2. Praeterea, omne creatum est ex nihilo factum. Sed omne quod est ex nihilo
factum est ens postquam fuit nihil, cum non sit simul ens et non ens. Ergo oportet
quod caelum prius non fuerit et postmodum fuerit, et sic totus mundus.
3. Praeterea, si mundus fuit ab aeterno, ergo infiniti dies praecesserunt diem
istum. Sed infinita non est transire. Ergo nunquam fuisset devenire ad hunc
diem; quod falsum est: ergo etc.
4. Praeterea, cuicumque potest fieri additio, isto potest esse aliquid maius vel
plus. Sed diebus qui praecesserunt, potest fieri dierum additio. Ergo tempus
praeteritum potest esse maius quam sit. Sed infinito non est maius, nec potest
esse. Ergo tempus praeteritum non est infinitum.
5. Praeterea, si mundus fuit ab aeterno, ergo et generatio fuit ab aeterno tam
hominum quam animalium. Sed omnis generatio habet generans et generatum;
generans autem est causa efficiens generati; et sic in causis efficientibus est
procedere in infinitum, quod est impossibile, ut probatur in 2 Metaph..
Ergo impossibile est generationem semper fuisse, et mundum.
6. Praeterea, si mundus semper fuit, homines semper fuerunt. Ergo infiniti
homines sunt mortui ante nos. Sed homine moriente non moritur anima eius,
sed manet. Ergo modo sunt infinitae animae in actu a corporibus absolutae.
Sed impossibile est infinitum esse in actu, ut in 3 Physic.
probatur. Ergo impossibile est mundum semper fuisse.

Torna all'inizio