Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 527

Tomus I


Quare devotioni vestrae praecipimus, quatenus,
sicut unquam gratiam nostram charam habetis,
et nostram ac Imperii exaltationem diligitis
ad requisitionem Friderici de Antiochia,
comitis Albae, et sacri Imperii in Thuscia vicari
generalis, dilecti fili nostri, cui exinde
scribimus, quantumcunque potestis muititudinem
bellatorum, ad felicem exercitum nostrum,
cujus est jam praesto victoria, potenter
et hilariter transmittatis de quaesitae
laudis titulis laetaturi, cum de ipsius celeri
expugnatione fiduciam, egredientium continue
de terra ipsa relatio, quos non immodica
quantitate praesentis potentiae nostrae timor
educit, indubitabilem largiatur. Etc.
Cap. LXXXVII.
Super eodem scribit Mutinensibus fidelibus suis.
Benigne recepit Excellentia nostra literas
quas misistis, et earum plene collegimus
intimata. Gratum gerimus admodum
quod felices audire rumores de prosperis nostris
processibus cupientes, vos ad nostra
servitia promptos et avidos obtulistis. De
quibus volentes vestra viscera recreare, fidelitati
vestrae tenore praesentium intimamus,
quod nos ad puniendum proditorum Parmensium
perfidiam, eorumque superbiam
conterendam, in numeroso exercitu congregato,

Torna all'inizio