debet et potest [corda compungere, potest
et debet] ad lachrymas oculos commovere,
quod iste noster summus pontifex,
Ecclesiae generalis Archipater, et Catholicae fidei
procurator, Mediolanensium haereticorum
perfidiam fovere non desinit: immo sic in
ipsorum favore continuo amplius atque perfectius
obstinatur, ut nec ipsum ab hoc zelus divinae
calamitatis amoveat: nec privata correctio
separet: nec infamia seculi generalis
abducat. Sic est in obstinationis hujus
stoliditate firmatus, ut resipiscentiam
transgressionis. ad vitium, et perseverantiam,
reputet ad virtutem. Qualiter enim ad multam
instantiam Lombardorum contra nos inconsulto
calore, processerit, satis vos publica
fama perdocuit: qualiter etiam cum
contra nos, religionis debito, et pontificatus
gravitate depositis, hostiliter arma capiens,
se ducem et principem nostrorum rebellium
stabilivit, nos universale Concilium,
et specialiter nunciorum vestrorum praesentiam
petierimus, serenitatem regiam credimus
non latere. Demum notitiam vestram non latuit,
qualiter ex quorundam ex fratribus
ejus instantia, qui pro reparatione tanti
discrimini, pacis consilia cogitabant, praeter
omnium requirentium spem nostra magnificentia
|
|