Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 109


30. Flavius vero rex Authari legatos post haec ad Baioariam misit, qui Garibaldi
eorum regis filiam sibi in matrimonium peterent. Quos ille benigne suscipiens,
Theudelindam suam filiam Authari se daturum promisit. Qui legati revertentes cum
haec Authari nuntiassent, ille per semet ipsum suam sponsam videre cupiens, paucis
secum sed expeditis ex Langobardis adhibitis, unumque sibi fidelissimum et quasi seniorem
secum ducens, sine mora ad Baioariam perrexit. Qui cum in conspectum Garibaldi
regis iuxta morem legatorum introducti essent et his qui cum Authari quasi
senior venerat post salutationem verba, ut moris est, intulisset: Authari, cum a nullo
illius gentis cognosceretur, ad regem Garibaldum propinquius accedens ait: "Dominus
meus Authari rex me proprie ob hoc direxit, ut vestram filiam, ipsius sponsam, quae
nostra domina futura est, debeam conspicere, ut qualis eius forma sit, meo valeam
domino certius nuntiare". Cumque rex haec audiens filiam venire iussisset, eamque
Authari, ut erat satis eleganti forma, tacito nutu contemplatus esset, eique satis per
omnia conplacuisset, ait ad regem: "Quia talem filiae vestrae personam cernimus, ut
eam merito nostram reginam fieri optemus, si placet vestrae potestati, de eius manu,
sicut nobis postea factura est, vini poculum sumere preoptamus". Cumque rex id, ut
fieri deberet, annuisset, illa, accepto vini poculo, ei prius qui senior esse videbatur propinavit.
Deinde cum Authari, quem suum esse sponsum nesciebat, porrexisset, ille, postquam
bibit ac poculum redderet, eius manu, nemine animadvertente, digito tetigit dexteramque
suam sibi a fronte per nasum ac faciem produxit. Illa hoc suae nutrici rubore perfusa
nuntiavit. Cui nutrix sua ait: "Iste nisi ipse rex et sponsus tuus esset, te omnino
tangere non auderet. Sed interim sileamus, ne hoc patri tuo fiat cognitum. Re enim
vera digna persona est, quae tenere debeat regnum et tuo sociari coniugio". Erat autem
tunc Authari iuvenili aetate floridus, statura decens, candido crine perfusus et satis
decorus aspectu. Qui mox, a rege comeatu accepto, iter patriam reversuri arripiunt
deque Noricorum finibus festinanter abscedunt. Noricorum siquidem provincia, quam
Baioariorum populus inhabitat, habet ab oriente Pannoniam, ab occidente Suaviam,
a meridie Italiam, ab aquilonis vero parte Danuvii fluenta. Igitur Authari cum iam
prope Italiae fines venisset secumque adhuc qui eum deducebant Baioarios haberet,
erexit se quantum super equum cui praesidebat potuit et toto adnisu securiculam,
qua manu gestabat, in arborem quae proximior aderat fixit eamque fixam reliquit,

Torna all'inizio